CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaJanus Lernutius

Janus Lernutius · Barroco

Ocelli — Carm. XXI.

latín

QUem tu, Vita, tuo semel
Perstrictum placido lumine ceperis,
Illum non vagus Adria
Iactabit cupidum: non creperae vices
5Ardentem in fera proelia
Rraptabunt. Neque fors aulica, callidis
Occultum ingenii artibus
Quod Regum obsequio subdiderit caput,
Adscribet procerum ordini.
10Sed qui sanctus Amor dulcicado madet,
Et formae insolitus lepos,
Diffundent liquido nectare caelitem.
Caeli me rota tertii
Concinnat Charites inter amabiles,
15Ac sacrum Veneri gregem:
Et iam mole minus corporis aggravor.
O mortalibus invidas
Mentis quae tenebras, Lux mea, discutis!
O saeclo quoque reptili
20Incussura aquilae, si libeat, volatum!
Ex omni & merito tuum est,
Quod cura vacuus degeneri feror,
Nil Deos tacite obsecrans.
Quod vivo & valeo, sumque meus, tuum est.

Sigue explorando

Por su autor
Janus Lernutius · 41 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Ocelli — Carm. XX.Ocelli — Carm. XXII. →

Expediente

Autor
Janus Lernutius
Título
Ocelli — Carm. XXI.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-ocelli-carm-xxi--janus-lernutius-0685a9
Cita recomendada
Janus Lernutius, «Ocelli — Carm. XXI.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-ocelli-carm-xxi--janus-lernutius-0685a9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.