SAncte senex, Nerei quem sunt penes aequora, Proteus,
Cui fas, in leges te variare tuas,
Omnia si rerum miracula corpore formas;
Flamma superiecto quei potes esse mari?
5Sic ego: Carpathius contra mihi talia vates:
Nam quae sollicitum cura animum, inquit, habet?
Dic agedum, intuitu quoties tua te Venus urit,
Frigidus in mediis aestibus unde tremis?