QVA disiungatur uel qua racione iu[n]gatur
Fedus amicorum, rex quendam phylosophorum 545
Consulit, ut gnarum rerum specialiter harum.
Pectore prudenti cui rettulit ista petenti:
Sunt contra morem, simulant qui pacis amorem,
Rebus cepta malis cum sit dilectio talis.
Mus colitur gatto, sed ad hoc, ut tempore capto 550
Hac specie pacis sit preda cibusque rapacis.
Cuius dum fauces artaret callidus auceps
Insitus et reti foret in discrimine leti,
Accedens iuxta, mus temptat soluere frustra;
Nam mustela retro stat buboque lumine tetro, 555
Quos constat uere mures ex more timere.
Gattus, ut antiquos muris uidet hos inimicos
Eius ad interitum iuxta concurrere ritum,
Supplex implorat, ueniens ut recia rodat:
Si foret exclusus, fieret sibi maximus usus. 560
Famine quem blando permulcet talia fando:
«Que nocitura times, ut, amice, pericula uites?
Ore meo ducam te leniter, utpote ludam,
Nec paciare mali quicquam gestamine tali.
Id nam spectantes, raptores te prope stantes, 565
Vt iam desperent, dum sic portabere, cedent».
Quod mus dum credit, laqueos ex more peredit,
Liber et exiuit mox gattus, ut ante petiuit,
Impaciensque more murem complectitur ore.
Qui cum clamaret, grauiter quia se cruciaret, 570
Respondit gattus, id agat quod amore coactus
Iuxta promissum; se ledere denegat ipsum,
Excusans tali sese racione sodali:
«Quid me causaris? de dentibus ipse queraris,
A quibus artari te constat et excruciari. 575
Numquid habent dentes aures oculosque patentes?
Aure trahant questus, quos iactas pectore mestus.
Dentibus ecce feris iam protinus excrucieris
Inque meum uentrem duceris, dente carentem!»
Talia dicendo, miserum suffocat edendo. 580
Arte doli tanti perit hic confisus amanti.
Spernite, lectores, tales simulantis amores,
Pollicitis oris, quamuis uideantur amoris,
Nec confidatis, ne forte per hoc pereatis.
Verba quidem mellis sunt plena, sed intima fellis, 585
In quibus est nusquam fidei spes certa quibusquam;
His qui confidit, mus dictus ut ante, peribit.