VXOR ab antiquo fnit infoecunda marito.
Mesticiam cuius cupiens lenire uir huius,
His blandimentis solatur tristia mentis: 495
«Cur sic tristaris lamentis, uxor, amaris?
Pulchrae prolis eris satis amodo munere felix».
Pro nichulo ducens hec coniux talia prudens,
His uerbis plane, quod ait uir, monstrat inane:
«Rebus inops quidam, fatuumque plus tibi dicam, 500
Vas olei plenum, quod longum retro per euum
Legerat orando, loca per diuersa uagando,
Fune ligans arto, tecti suspendit in alto,
Dum prestolatur tempus, quo pluris ematur,
Quo locupletari se sperat et arte beari. 505
Talia dum captat, hec stultus inania iactat:
«Ecce potens factus, fuero dum talia nactus!
Vinciar uxori, quantum queo, nobiliori;
Tunc sobolem gignam, se meque per omnia dignam,
Cuius opus morum genus omne preibit auorum. 510
Cui nisi tot uitae fuerint insignia rite,
Fustis hic absque mora feriet caput eius et ora».
Quod dum narraret, dextramque minando leuaret,
Vt percussisset puerum, quasi presto fuisset,
Vas in predictum manus inscia dirigit ictum, 515
Seruatumque sibi uas ilico fregit oliui,
Sic inopinatum deflens miserabile fatum:
«Heu! quid inops egi? quo memet opesque redegi?
Quos male tractaui, dum nescius ista putaui,
Stulticiaeque minae sunt huius causa ruinae». 520
Quod uir ut audiuit, surrexit et obuius iuit,
Verberet ut sponsam fari sibi taliter ausam.
Que mox hunc digne percussit uerbere linguae:
«Haec tua te multum monstrat presumpcio stultum.
Ante cecidisti, qui me tam uulnere tristi, 525
Quam uestigares, quod in hoc tibi, stulte, notares.
En pacior, muri domini quod tempore duri
Contigit insonti, perimit quem uerbere conti.
Cuius in ede nigrum perhibent habitasse chelidrum,
Indidit, ut credo, cui nomen et ipsa nigredo; 530
Scandere qui suerat puerum, quem mater alebat.
Quo mus inuento, superastat dente cruento;
Protinus exanguis perit eius morsibus anguis
Filioli cedem genitor putat, intrat ut edem,
Morte ratus dignum per sanguinis hunc fore signum; 535
Menbraque frustatim iacit extra limina statim.
Sed postquam sciuit, soboles quoniam sua uiuit,
Indoluit prorsus, facinus quod id esset adorsus.
Tandem correptus racionibus his uir ineptus,
Sensit in exemplis mulieris tam sapientis, 540
Insciciae quantae tempus censere sit ante,
Vanaque sectari, sectandaque non meditari,
Ac nisi post culpam de quoquam sumere mulctam.