CESARIS in lecto, niueo uelamine tecto,
Sexquipedem letum perhibent requiescere suetum,
Sanguine cuius ali quem mos erat absque sodali.
Qui tantum uiuum metuens contingere diuum,
Menbra iacentis heri lingebat acumine leni. 420
Gaudia tanta pulex fore maxima commoda ducens,
Postulat, temporum socius sit ut ipse bonorum.
«Condicione pari potes», hec ait, «ipse morari.»
Qua sibi lege data, fruitur stacione rogata.
Intrat nocte thorum posthac rex nescius horum; 425
Lenis ut inprimis uenis sopor influit imis,
Inde pulex mordax, magis irrequietus et audax,
Corpus obit rostro, tectum regale sub ostro,
Tamque frequens seuit, dum somnum prorsus ademit.
Expulit a tergo rex pallia protinus ergo; 430
His procul excussis, astantibus ilico iussis,
Retro dedit saltum nouus incola, lapsus in altum;
Est tamen inuentus pedo, pro consorte peremptus.
Sic tandem letus rex et pro uelle quietus
Somnum rursus init, procul hinc ferus hostis ut iuit. 435
Discat ad hoc mitis cupidum contempnere litis,
Aequus et est, si quis caueat, sicut hospes iniquis,
Ne simul utcumque perimi contingat utrumque
Suppliciis dignis pro factis forte malignis.