CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — XIX. [De uiro, dracone et simia.]

latín

VT cesset queri, melius quid ubique uideri
Viuentum possit, peiusque quid omnibus obsit,
Fabula philosophi liquido manifestat Esopi. 590
In qua monstratur, homo sepe quod inueniatur
Deterior brutis, proprie magis atque salutis
Inmemor, auctoris curaeque fuisse minoris;
Idque docet uerum ficta sub ymagine rerum.
Per nemorum sentes draco, simia, uir fugientes, 595
Ictu fortunae cecidere sub ima lacunae.
Quos ubi uenator, loca tunc secus ipsa uiator,
Forte sub inmundo stratos uidet esse profundo,
Tantae molis onus sursum leuat ilico pronus,
Incolumes extra deducens remige dextra. 600
Protinus emersi, sunt in sua quique reuersi.
Vt nemus intret idem, posthac contingit eidem
Cum canibus rursum procul indagantibus ursum.
Cui spe uenanti, famis anxietate uaganti,
Mel tulit inuentum, quod dulce sit huic alimentum, 605
Pro benefactorum uice simia preteritorum;
Duxit et ore draco gemmis auroque meraco
Ornatum sertum, sibi regis in arce repertum.
Quod uir ut hic dignus sumpsit memorabile pignus,
Indicat huic fabro, puteo quem traxit ab atro, 610
Namque ferebatur, catus inde quod hic habe[b]atur.
Cuius amore pari se postulat arte leuari.
Nam, quoniam prisci facti putat hunc reminisci
Et meminit, quantae fidei sibi per nemus ante
In sua uota fere, quas iuuerat, ultro fuere, 615
Auxiliatorem sibi credidit hunc meliorem;
Cui memorabat, uti fuit eius presto saluti.
Quo faber inspecto regisque per atria uecto,
Asserit obnixe, diadema quod abstulit ipse.
Cuius rex uerbis, furiis accensus, acerbis 620
Iussit, ut est moris, furem concidere loris;
Cumque diu cesus sic esset et undique lesus,
Se petit audiri post facti uerbera diri.
Narrat et exsanguis, sibi qualiter id tulit anguis,
Tocius atque rei seriem nomenque diei, 625
Quem stupet inmiti sibi tam nunc mente reniti,
Et dolet infecti furti se crimine plecti.
Cuius onus colli dissoluunt hac precae molli.
Quem rex, ceu norat meruisse, decenter honorat,
Aurificem dandum precepit et ad cruciandum, 630
Vt falsi testis det penas pro male gestis.
Quisquis enim fodit foueam, quem subdolus odit,
Atque repentinam parat huic inferre ruinam,
Iuxta psalmistam foueam prius incidit istam,
Per quam punitum constat scelus ante cupitum. 635

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 35 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — XIV. [De uulpe et leone.]Novus Aesopus — XV. [De rege et duobus pulicibus.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — XIX. [De uiro, dracone et simia.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-xix-de-uiro-dracone-et-simia--baldo-1ebf69
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — XIX. [De uiro, dracone et simia.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-xix-de-uiro-dracone-et-simia--baldo-1ebf69.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.