CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — XIV. [De uulpe et leone.]

latín

MONS erat ad pastus animalibus uber et aptus; 380
Sed dominantis heri datur hunc uis tanta tueri,
Prosit ut omnino generi nichil inde ferino.
His obstante bonis dicione metuque leonis,
Quo terrore ferae metuentes prorsus egere
Perpetuoque pati uictus sibi dampna negati, 385
Quaque die dandam statuunt sibi mutuo quandam
Tocius esse gregis pro tanti numine regis.
Forte die quadam uulpes ait: «En ego uadam;
Idque licet nolim, quoniam sors obtulit olim,
Protinus inpendam me morsibus eius edendam». 390
Que dum sic iret, quo pacto fallere quiret,
Hunc meditatur herum solita uertigine rerum,
Huicque propinquando fert talia famine blando:
«Huc ego mittebar, ueluti pro sorte uidebar
Iussa, ferens mecum censum, dare quem fuit aequum, 395
Scilicet agnellum pinguem satis atque tenellum;
Quem leo, predo ferox, rapuit michi, maximus heros,
Meque renitentem, sibi nec parere uolentem
Non sine tormento laniauit dente cruento;
Sed uulpina caro gustu quia fetet amaro, 400
Hanc post uindictam me deserit utpote uictam».
Quod ratus ulcisci leo dedecus, haec ait ipsi:
«Dic, rogo, si nosti, locus est ubi cercior hosti».
«Ecce lacuna uetus», uulpes ait, «est ubi suetus,
Hunc ubi predonem poteris punire leonem». 405
Cumque propinquaret lacui, quo dicta probaret,
Hunc putat introrsum, sua dum nat ymago deorsum.
Inde nec impune petit impiger ima lacunae,
Sed racione perit, dum rem sub ymagine querit.
Sic euaserunt animalia, quod timuerunt, 410
Vulpis et hoc sensu sunt omnia libera censu.
Ad dominantis (h)onus ad danda tributaque pronus
Amodo quisquis eris, quid agas, hac arte doceris;
Nam si quid molis pateris, quod pendere nolis,
Caucius est astu quam te defendere fastu. 415

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 35 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — XIII. [De uulpe, leone et asino.]Novus Aesopus — XIX. [De uiro, dracone et simia.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — XIV. [De uulpe et leone.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-xiv-de-uulpe-et-leone--baldo-0c4ef5
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — XIV. [De uulpe et leone.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-xiv-de-uulpe-et-leone--baldo-0c4ef5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.