STARET in arbusto dum simia more uetusto,
Arte uidet serrae pro consuetudine terrae
Grande procul scindi robur super ardua Pindi:
Protinus affectat, dum tale quid inuida spectat;
Cominus accessit, mox sector ut inde recessit, 160
Incubuitque super temptatque, quod hic quoque nuper,
Dumque sedendo secat lignum, quod forte patebat,
Testiculos rima concluserat eius in ima.
Quod cum nesciret, sectorque repente ueniret,
Surgere conatur; sed rimula clausa moratur. 165
Huius namque modi specie se nescia prodi,
Sic inopinato perimi nec credula fato,
Proicie[n]s extra cuneum, femur angit et exta,
Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
Cuius opus stultum rediens ne linquat inultum, 170
Verbere cum uerbis super hanc his instat acerbis:
«Dic, age: qua causa sic sunt tua uiscera clausa?
Non est naturae, tibi sint ut talia curae».
Tristis ad hec infit: «Mea me demencia strinxit,
Tale per inuentum dum facta relinquo parentum». 175
Prouidus accuret sibi lector, ut ista figuret
Officiumque sequi naturae, iuris et aequi;
Sitque dehinc cure patrum sibi uiuere iure,
Ne cupidus sector, hominumque sub infima uector,
Intra scissuras solitas nos claudere curans, 180
Callidus illudat, sub Tartara nosque retrudat
Suppliciis dignis astrictos uindicis ignis,
Quo male gestorum nos sero denique morum
Penitet, et frustra, digressos lege uetusta.