CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — VII. [De fraudulento, qui sua fraude decipitur.]

latín

BINI collegae parili duo dolia lege
Distribuunt lentis, racione sed impare mentis,
Alter ut aequalis sua pars foret atque sodalis,
Alter ut excedat solitaque cupidine ledat;
Deque sua parte clam iecit in illius arte, 140
Vasque suo texit uelamine sicque recessit,
Rursus ut huc tandem uenientibus hic ad eandem
Cercior accedat, socio pars altera cedat.
Quo uir ut accessit simplex, dum talia nescit,
Vas uidet addictum sibi ueste sodalis amictum; 145
Quod factum digna quia credit et arte benigna,
Cogitat, unde quidem par reddere possit eidem.
Ergo suae testae detracta preside ueste,
Texit amore pari uas inde sodalis auari;
Quod dum nesciret, parat improbus, huc ut abiret, 150
Speque sui signi breuior pars accidit illi.
Quisque tuis gaudes sociis pretendere fraudes,
Id tibi contingat, quod ficta parabola signat!
Inpactus pici, uulgo solet utpote dici,
Omne retorquetur, quodcumque dolare uidetur. 155

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 35 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — VI. [De fure, qui radium lunae equitauit.]Novus Aesopus — VIII. [De simia, que secare uoluit.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — VII. [De fraudulento, qui sua fraude decipitur.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-vii-de-fraudulento-qui-sua-fraude--baldo-410db0
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — VII. [De fraudulento, qui sua fraude decipitur.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-vii-de-fraudulento-qui-sua-fraude--baldo-410db0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.