UERSIBVS istud opus, cuius fuit auctor ESOPVS,
BALDO, quod exegit rudis eius musa, coegit.
Artis adhuc prisce quod fictum tempore disce,
Simplicitate stili, nouitatis origine uili; 5
Et licet arte foris nullius id esse decoris
Ante uideretur nec ob hoc placuisse putetur,
Vt tamen agnouit, quid agendum mystice promit
Interiusque geri documenta simillima ueri,
Traxit ab enormi sub forma carminis [h]orni, 10
Plus blandimenti quia dant noua carmina menti;
Quod licet esset ei graue pondus materiei,
Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis
Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi,
Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei 15
Exhibuere tamen scribendi grande leuamen,
[H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
[C]arminibus quisquis tangi dignaberis istis,
Ne pociora petas quam que prior edidit aetas:
Si qua tamen digne sumenda putaueris inde, 20
Non fugia[n]t mentem scriptorem propter inertem!
In quibus accures, quod inest ut rite figures,
Cantus et in partes, quibus hoc bene congruit, aptes:
Nec sermone rudi, nec uilis ymagine ludi
Quominus utaris his versibus, ammonearis, 25
Si quid in his cernis, quod opus sit habere modernis.