MENBRA fouens lecto quidam sub paupere tecto,
Cui nichil est plus quam cereris cadus et domus usquam, 100
Prorsus adempturum quendam sibi talia furum
Dum presentiret, surrexit, ut obuius iret.
Sed, quia cognoscit, nichil hic quod perdere possit,
Ad requiem tandem rediit securus eandem.
Quo fur, captato pro uoto tempore grato, 105
Dempsit pauxillum cereris, quod habebat, et illum,
Veste superiecta, detexit et abstulit extra.
Continuo surgens clamore nimisque perurgens,
Multatum faede compellit cedere predae,
Vique facit multa, sibi reddat ut omnia tulta; 110
Moxque, suis letus sumptis, redit intro quietus,
Nec uiolenter eum quis adit post tale tropheum.
Nunquam iustus ita spem ponat in hac sibi uita,
Nec se uirtutum credat munimine tutum,
Negligat ut contra uigilare nocencia monstra 115
Insidiatoris hominis magis interioris:
Cui ne quid possit contingere tale, quod obsit,
Sit racione pari catus et uigil hunc imitari.