CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — IV. [De sompnolento et fure.]

latín

CLAM dum latro pedem cuiusdam ferret in edem,
Surgit, ut exploret, quid fur temptare laboret,
Ne quid in hac dampni pateretur fraude tyranni;
Quem cito punisset, si forte quid inde tulisset. 80
Haec exploranti, furi quoque multa minanti,
Mole grauis sompni ceperunt menbra resolui;
Hocque soporato, compos redit in sua latro,
Arte sua demptis, quaecumque fuere iacentis.
Mane uir hic facto surgens, iam limine fracto, 85
Flebilis et mestus dat inanes undique questus,
Hisque dolet tegnis male sic sua perdita segnis.
Legeris hec quisquis, uerbis monearis in istis,
Vt uigili cura caueas, que sunt nocitura,
Ne pateat predae locus usquam mentis in aede, 90
Semper et insistas, ut ei uigilando resistas;
Perque probos mores nocturnos pelle timores.
Cuius enim cordis fuerit domus inscia sordis
Integer et uitae qui se reget et sua rite,
Nec mala cuiusquam meditando peregerit usquam, 95
Non ope loricae nec egebit acumine sicae
More nec hostili cuiusque iuuamine pili:
Solo uirtutum quem constat robore tutum.

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 35 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — III. [De fatuo, qui sapienciam acquirit.]Novus Aesopus — IX. [De duobus ursis et rege eorum.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — IV. [De sompnolento et fure.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-iv-de-sompnolento-et-fure--baldo-d688f6
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — IV. [De sompnolento et fure.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-iv-de-sompnolento-et-fure--baldo-d688f6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.