CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — III. [De fatuo, qui sapienciam acquirit.]

latín

[V]IR fatuus quidam, sapienter ducere uitam
Dum cupit atque parum petit addiscenda morarum 60
Haec documenta sibi, doctoris ab ore periti
Sumit, ut hec cordi studeat sex uerba reponi:
«Istud et illud agas; huc, illuc quandoque uadas;
Inferius, sursum, uaria uice, dirige cursum;
In quibus ad plenum latet alta sciencia rerum». 65
Hac breuitate more confisus in artis amore,
Instat ad hoc solum, labiis memor ut sit eorum,
Non ut rimetur, quod in his, quid agatur, habetur,
Speque breuis cartae, quia sic confidit in arte,
Nulli prudentum similem se iactat habendum. 70
Quadam forte die meditantibus alta sophiae
Sex sua uerba refert; his se simul et sua prefert:
In quibus hunc uere patuit racionis egere.
Hic patet intentis, quod opus sit inane legentis:
Ni, quod in ore sonat, mens intus id omne reponat, 75
Ne uelut hic dudum faciat de se fore ludum.

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 35 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — II. [De agricola, qui thesaurum inuenit.]Novus Aesopus — IV. [De sompnolento et fure.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — III. [De fatuo, qui sapienciam acquirit.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-iii-de-fatuo-qui-sapienciam-acquir--baldo-412f61
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — III. [De fatuo, qui sapienciam acquirit.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-iii-de-fatuo-qui-sapienciam-acquir--baldo-412f61.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.