COTIBVS in duris fodiens rudis incola ruris,
Cespite sub lauri uas plenum repperit auri;
Cuius erat uotum, soli sit ut hoc sibi totum.
Dumque timet partem cuiuis dare, respuit artem 40
Consiliumque uiri cuiuslibet inde requiri,
Credulus unius per opem fore, quod sit alius.
Eligit ipse tamen sibi, quos ad tale iuuamen
Esse putat iustos, his gazis quos tot (h)onustos
Dirigat uxori, ratus est ubi cuncta reponi. 45
Quod sic dum credit, procul in sua quisque recedit,
His opibus partis solitae sibi fraudibus artis,
Moris ut est cautos fatui fore rebus adauctos.
Nec minus ipse quidem manet ambiciosus ibidem,
Denuo maius humus reputans quod det sibi munus; 50
Sicque laborando, nichil inueniensque morando,
Nocte domum tristis remeans, se sentit ab istis
Verba per uxoris fructu caruisse laboris.
Sic defraudari spes improba sueuit auari,
Cui cor inardescit, quo plus sibi copia crescit, 55
Ydropis exemplo, qui plus sitit usque bibendo.
Cui magis hoc aequum fuerat coniungere secum
Participem notum quam soli perdere totum.