OCTAVIA PROFUGA. MOX SENECA
OCT. Nata in miserias, quid querar? Quid non querar?
Queri iuvaret, si queri quicquam iuvet:
Et facile, si fas: obvia querendi seges;
Sed messis interclusa: cum pressit malis,
Quis, nisi tyrannus, flere quod fecit, vetet?
Magis an inundet me dolor, dubium, an timor:
Timor an dolores augeat, an abdat magis.
De matre, patre, fratre iam vetus est dolor.
Nocens nocentem sustulit matrem pater:
Fratri dedit venena, cum fratrem dedit.
Dedit maritum mihi, sibi mortem dedit.
Nec mihi maritus, qui velit amari, datur,
Sed amaritudo exosa, quae cor exedat.
Nec nuptiarum, at funeris primus dies.
Nisi luctuosum, triste, funestum nihil.
Nihil est Atridae filia, et Orestae soror,
Deflens utrumque, si meos luctus putem;
Miseranda, misera, nata, soror, uxor quoque:
Nata, soror alios; se queritur uxor magis.
Ancilla domina potior, Acte ausa est nefas,
Actamque de me docuit: illam autem expulit,
Imo et me et illam, nupta in uxoris necem
Poppaea: sed adhuc aliquid horresco amplius.
Amplius an aliquid? An metus omnes mala
Vicere nostra? An timeo ne moriar? Nec hoc:
Pellar? Nec illud: pulsa ne crucier? Nec id.
Sed crimen omni gravius exitio mihi.
Modo crimen absit, adsit exitium mihi.
Exitium et aderit, cum sit exilium imminens.
Pallere nullo crimine, scelestum nihil
Conscire, murus aeneus habetur mihi.
Sortem at veretur innocens, legem nocens.
Sed crimen absit; deprecor hoc unum deos.
SEN. Augusta, quo te fata lugentem trahunt?
OCT. Nos, Seneca, fugimus; tu philosopharis domi.
Sed num philosophi sic in uxores docent,
Pellere pudicas, capere meretrices domo?
Itane docebas? Itane discebat Nero?
Nequiter uterque; uterque nequitiam luat.
Monstrum est philosophicus aulicus: neutrum puto,
Uterque qui vult esse: conveniunt male.
Me Capua, sed te curia potentem capit.
Nec illa me, qua cepit Annibalem, capit.
Sed ista, te tutare, ne captum enecet,
Ut odore dulci pardus allectas feras.
Sed tibi, sed illi, sed melius urbi velim.
Modo bona fama, castitas, pietas, pudor,
Mecum miseriae, supplicia, mortes eant.
Abit Octavia.
SEN. (solus) O digna summis laudibus, thalamo Iovis;
Indigna tantis cladibus, factis feris;
Vincis philosophos faemina, virago viros.
Testare fugiens exules tecum deos,
Nihil hic relinqui, nisi stuprum, caedem, scelus.
Illam ista ferre cum video, quae spes boni?
Vires, ut olim, haud artibus nunc sunt bonis.
Amotus alter, ad bonum qui dux erat:
Ego morte Burrhi infringor, ut ne sim potens.
Ad nequiores nequior vergit Nero.
Me criminantur, quibus honestatem libet
Calumniari: crimina haec produnt mihi,
Quibus ulla honesti cura; qui (pudor est loqui)
Quam pauci in aulo; imo quam nulli: pius
Aula exit: exi, Seneca, et in temet redi.
Non quaero latebras: non abeo inermis, fugax:
Sint salva reditu signa: referatur gradus.
Ab urbe in orbem redeo: patria orbis mihi.
Pars magna deseratur; at maior manet.
Nec summa, nec sors infima probetur tibi;
Periclitari summa, contemni infima.
Consiste citra: sit potestati modus,
Authoritati terminus: ne sis onus
Pendens, ut aliis, sic tibi nimium grave.
Descende caute, ne parum cautus cadas.
Fortuna magna servitus magna est: fuge,
Fuge magna. Coge temet: ut tu sis malus,
Numerus malorum ne faciat: in te redi.
Est aula ludus; ludit, illudit: vide.
Est aula Siren; cantat, incantat: time.
Est aula cavea; claudit, includit: cave.
Est aula hyaena; comprimit, perimit: fuge.
Aut aula nihil est, aut scelus, fucus, dolus.
Paucos beavit, perdidit plures: sed et
Hos quos beavit perdidit: ab aula redi.
Sic, Seneca, sentis aulice? Ferendo probra,
Grates agendo. Tam diu, nimium diu,
Ego vixi in aula: praemia reporto duo,
Et paenitere, et sapere: peccatum est satis,
Satis aulicatum: vive tibi, Seneca, et sape.
Colere potentes, dulce inexperto; sed est
Experto amarum. Vel metum fert, vel malum.
Quid imperantis gratia? Aestiva est quasi
Aura, mare placidum, somnium, lunae status.
Nero ignis instar: nec prope habita, nec procul.
Cui fulminata est Iuno, num parcet tibi?
En saevientis cerno flagrantes notas.
Nero cum Plauti capite in manibus.
NERO Venistiní hem cognate, et imperii aemule?
Salve imperator: quin Nero posito metu
Coniugia maturare Poppaeae parat,
Dilata te terrente? Quin pellit thoro
Quamvis modestam Octaviam, et populi gravem
Studiis, et alto Claudiae titulo domus?
En Seneca, Plautus venit: at truncus quidem;
At gratior, quam Plautus in scena histrio.
SEN. Horresco: tanta decuit in tantum virum?
NERO Agnosco: quantus! At capite nunc est minor.
Tantusque, cernis, venit in nostras manus.
At ei, fatebor hercle, tam grandem viro
Fuisse nasum nescii: o quantus fuit!
Diadema nostrum forsan hoc deceat caput.
Imo hic triumpho; laurea cingo caput.
SEN. Civica corona cive servato datur,
Non caeso. NERO. At hostis lauream caesus dabit.
SEN. Num Plautus hostis? NERO. Plautus, et quisquis mihi
Praeripere cupiat lauream, sic, sic eat.
Caput proculcat.
SEN. Nec multa medicum funera, nec altum decent
Supplicia multa Caesarem, patriae patrem.
NERO Medicum severum intemperans aeger facit.
Miser misericors, facile qui parcit, petit.
An deceat hoc me nil moror: satis est, licet.
SEN. Aegre vel aegros urere medentes solent:
Curare, non secare, clementes volunt.
NERO Putrida vel illis membra resecantur, magis
Contagiosa, reliqua ne tabem trahant.
SEN. Pars melius aegris aegra, quam nulla haereat.
NERO Pars aegra sanis secta dat sanos magis:
Strumam execare liceat, et deceat malam.
Tollit inimicos. SEN. Reddit inimicos magis.
Augustus astra et gloriam clemens tulit.
NERO Triumvirorum tabula quam clemens docet.
SEN. Cinnae pepercit. NERO. Cinna parcentem dolo
Voluit recente perdere. SEN. Pepercit tamen.
NERO At hunc senatu movit assensus patrum.
SEN. Graviora sunt haec ludibria, quam sunt mala.
NERO Quicunque vel suspectus, imperium mihi
Vel velle somno tollere, peribit prior.
SEN. Utcunque caedas plurimos, illum tamen,
Qui surrogandus, caedere priorem nequis.
NERO“Utcunque caedas plurimos, illum tamen,
Qui surrogandus, caedere priorem nequis”
Mentem efferatam frangis hoc dicto: nequit
Successor interire, nisi strage omnium.
At illa strages omnium o utinam irruat.
SEN. Quin tua perenni sobole fundetur domus.
NERO Poppaea quam det. SEN. Imo quam coniux tua.
NERO Sterilis. SEN. Quod annus non dedit, plures dabunt.
NERO Infesta. SEN. Amoris solus est adamas amor.
NERO Invisa. SEN. Amorem vincet alienum fides.
NERO Suspecta. SEN. Non convicta. NERO. Sed coniux mea
Non pura modo sit labe, sed labis metu.
SEN. Quis suspicatur? NERO. Caesar; et pepulit ream.
SEN. Populus gravatur. NERO. Populus id curet. SEN. Queri
Ubique vulgus audias. NERO. Vulgus leve.
SEN. Grave, quod queratur: per merita divi patris,
Per studia populi, per sacram imperio manum,
Per coniugales te deos, Caesar, precor,
Prius audiatur, post repudietur rea.
NERO Age, revocetur: sed Tigellinus ream
Si quaestione facta in ancillas probet,
Peius peribit, et loco, et poenae modo.
SEN. Nunc causa, Caesar, si vacat, agatur mea.
Octavus agitur annus imperii tui,
Decimusque quartus, quo tuae admotus spei,
Opes, honores fero redundantes; nihil
Faelicitati, nisi modus, ut absit meae.
Exempla magna haec, non meae, at sortis tuae.
Secretum Agrippae suave Mitylenes dedit
Augustus; ipsa in urbe peregrinum otium,
Caesare ferente, agente, Mecoenas tulit:
In bello Agrippa, in pace Mecoenas comes,
Utrique magnis magna pro meritis bona.
Merita mihi minora, maiores opes.
Novus anteivi nobiles, proceres, eques.
Fateor: sed ista dona sunt, Caesar, tua.
Mensuram uterque implevimus; quantum queat
Princeps amico dare, dabas: quantum queat
Accipere amicus, principi acceptum fero.
Incumbit hinc mihi invidia, sed te minor.
En peto levamen, de via fessus, senex,
Vel levibus impar muneribus: istas opes
Tuos in usus auferat quaestor tuus.
Nec pauper inde, sed magis liber, tibi
Reddam illa, quae fulgore perstringunt suo.
Villis et hortis quod vacat, id animo vacet.
Tibi tot per annos regimen invictum, et vigor
Superest: amici consilia dabimus senes,
Quanquam vacantes: me quod ad summa auxeris,
Qui modica tolerem, cedet in laudes tuas.
NERO Responsa subita, Seneca, docuisti dare.
Senibus remisit otium Augustus senex:
At conglobatis exuit neutrum bonis.
At magno bello (sic opus) meriti: haud minus,
Ratione puerum qui fovet, iuvenem instruit.
Aeterna merita et munera Neroni tua.
Tibi multa per me; sint licet plures tamen
Plura tenuerunt, sed tibi haud quaquam pares.
Te ditiores esse libertos pudet.
Quin charitate primus, es primus loco?
Tibi constat aetas; ego spatia regni tero
Prope prima: si qua lubricus pecco, regis.
Si me relinquas, si tuas reddas opes,
Et mea tyrannis, et mea feretur fames,
Non tibi quietus animus, aut lucri modus.
Sit continentis magna laus; non est tamen
Sapiente dignum, dedecus amico suo.
Unde parat, inde gloriam ut captet sibi.
Quid plura? Si te, Seneca, tu debes mihi,
Ne te indigenti subtrahas: Atlas polo
Subducat humeros, Herculem pondus prement.
Cape signa amoris, oscula, amplexum, manum.
Citius peribo, Seneca, quam noceam tibi.
SEN. Perpetua velit haec Iupiter nobis bona.
NERO Confide, fruere.
Seneca dimissus exit. Intrat Anicetus.
Sic odia blandis tego,
Sic natus, assuefactus. en alter venit
Anicetus, odio iam gravi, at forsan levi
Post facinus illud gratia: facti gravis
Minister, acsi exprobret, aspectum gravat.
Nec debitori creditor gratus venit.
Eo usque laeta merita, dum exolui queunt.
Ubi anteveniunt, odia succedunt magis.
Ad eum convertitur.
Operae prioris quam memor, non est opus
Referam, Anicete: solus auxilium, salus,
Vita, incolumitas; matris insidias meae
Solus fugasti authoris in dirum caput.
Locus haud minoris gratiae en instat; thoro
Octaviam si pellis infensam meo.
Nec opus, ut olim, est aut manu aut telo: struprum
Fatere rebus utile novandis tuum.
Occulta primum praemia in praesens feres:
Maiora deinde, quoque secedas, loca
Amaena: mortem, si negas, merito feres.
ANIC. Priora scelera quam facile iussu tuo
Fuit peragere! Nunc quod imponis, minus
Difficile: scelera me mea, ut pergam, monent:
Nec me modo scelus, magis adhortatur salus.
Fingam, fatebor plura, quam Caesar, iubes.
Facta approbavi: dicta ne dubites mea.
Stuprare corpus non licet? Nomen licet.
NERO Age, quaestioni, quam Tigillenum vides
Agere in ministras, confitens asta reus.
Intrat Tigellinus cum Pythia. exit Nero.