NERO, BURRHUS, SENECA, AGRIPPINA, PALLAS
NERO Proh sancta pietas: sic voluptates mihi
Invidet honestas mater, indulgens sibi
Minus ferendas? Sic facit nihili mea
Obsequia? Merita sic facit tanti sua?
Et habet, et optat? Fruitur, et queritur tamen?
Nisi summa, nihil est? Sola nisi regnat, furit?
Ergone semper matris arbitrio puer
Subiiciar? Orbis arbiter, matrem audiam?
BUR. Matris superbae, Caesar, insidias cave.
Quae semper atrox, nunc struit fallax dolos.
SEN. Est amputanda pompa, minuendus tumor.
Matris ministros plecte, si matre abstines.
Fas est in illos, quicquid in matrem est nefas.
NERO Consilia recta quae datis, recte exequar.
Et ecce tempus dat statim posse exequi.
Se ad matrem convertit.
Verenda mater, gentis Augustae decus,
Quid ora nati, quid greges procerum fugis?
Quicquamne regno dulcius, nato arctius?
Augusta, regnum deseris, natum parens?
Quid aucuparis sola? quid tacite struis?
AGRIP. Severa nimium, mi Nero, nimium fui
Severa mater, temporis inepte inscia.
Nunc mea voluptas, si voluptatum admovet
Stimulos iuventus, en sinus noster patet.
Hinc nectar hauri: si facultatum aggerit
(Diadema cumulos, en patent loculi mei;
Hinc opibus hauri vel tuis nostras pares.
Me, mea, meorum cuncta commendo tibi.
NERO Quid ergo famulos sequeris, Augustum fugis?
Matremne capit taedium nati sui?
AGRIP. Natum immo cepit taedium matris suae.
NERO Suspecta, solus quae facit, reges habent.
AGRIP. In hoste levis, in matre suspicio haec nefas.
NERO Incerta qui non metuit, incautus cadit.
AGRIP. Incerta quisquis metuit, is metuit nimis.
NERO Nimis esse timidus malo, quam tutus parum.
AGRIP. Timor ille, quae sunt tuta, vix tuta efficit.
NERO Quae me tuentur vix tibi tuta autumas.
AGRIP. Quae te tuentur, quin mihi tuta aestimem?
NERO Quia te, tuosque, nec meos, nec me aestimas.
AGRIP. Ego me, meosque? quin mei mecum tui?
NERO Nec sunt, nec esse patiar: adeoque aspice:
Genium tuum Pallanta, delicias tuas,
Male constitutum Claudio regni arbitrum
Demoveo rerum cura, Agrippinae ut vacet.
PAL. Hoc nupta meruit Claudio mater tua?
Hoc tu Neroni, Nero, gener, et haeres refers?
Sine repetundis ille perpetuas mihi
Esse rationes voluit imperio pares.
NERO Tu quid merueris, ille quid tulerit, tace.
Mihi neuter obstat: hinc, ut eiures, abi.
PAL. Quae culpa? NERO. Pallas. PAL. Cui nocens? NERO. O quoniam innocens.
PAL. Quae ratio? NERO. Iubeo.PAL. Iudica. NERO. Sortem dedi.
PAL. Duram. NERO. At ferendam. PAL. Merita nil prosunt? NERO. Abi.
PAL. Nil mater — NERO. Abeas. PAL. Nil preces possunt? NERO. Abi.
Rapite molestum. AGRIP. Quin merita saltem mea
Melius rependes. NERO. Nil moror. AGRIP. Saltem audies.
NERO Non moveor. AGRIP. Istas at preces — NERO. Nil audio.
Rapitur Pallas a Burrho et Seneca.
AGRIP. Quid hoc est? Audies nolens volens,
Audire quae dispudeat. Agnoscis, Nero,
Augustam, et illam agnoscis iratam, Nero?
Augusta obesse poterit, irata expetet.
Testor supremum, testor infernum Iovem,
Britannicus adhuc vivit, et vivat precor,
Adultus, haeres verus, et dignus patris
Ditione, quam tu per meam fraudem tenes,
Adoptione non tuae stirpi insitus.
Addoptionem vae tuam, fraudem meam!
Nec iam recuso, quin domus miserae mala
Cuncta patefiant, nuptiae in primis meae,
Meum venenum, proh scelus, potius tuum.
Nam scelera tua sunt illa, quae prosunt tibi.
Sed diis mihique providis cautum bene
Quod mihi superstes ecce privignus viget.
Vero Neroni, Caesari nato comes
In castra pergam, sceptra restituam sua.
Germanici me hinc filiam castra audiant;
Vilem inde Burrhum scilicet trunca manu,
Senecamque lingua falsa profitente exulem,
Tibi, sibi regimen generis humani ut petant.
Vos consecrati Claudii manes mei,
Fratresque caesi fraude Syllani impia,
Et tot facinora per nefas summum irrita
Me vindicate, vos et humanum genus:
Vester dominus carnifex, et crux mea
Sceleribus animam reddat, et corpus cruci.
Exit Agrippina.