CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaQuintus Horatius Flaccus

Quintus Horatius Flaccus · Medieval

Liber IV — Carmen XIII

latín

Audivere, Lyce, di mea vota, di
audivere, Lyce: fis anus et tamen
vis formosa videri
ludisque et bibis inpudens

et cantu tremulo pota Cupidinem5
lentum sollicitas. ille virentis et
doctae psallere Chiae
pulcris excubat in genis.

inportunus enim transvolat aridas
quercus et refugit te quia luridi10
dentes, te quia rugae
turpant et capitis nives.

nec Coae referunt iam tibi purpurae
nec cari lapides tempora, quae semel
notis condita fastis15
inclusit volucris dies.

quo fugit venus, heu, quove color, decens
quo motus? quid habes illius, illius,
quae spirabat amores,
quae me surpuerat mihi20

felix post Cinaram notaque et artium
gratarum facies? sed Cinarae brevis
annos fata dederunt,
servatura diu parem

cornicis vetulae temporibus Lycen,25
possent ut iuvenes visere fervidi
multo non sine risu
dilapsam in cineres facem.

Sigue explorando

Por su autor
Quintus Horatius Flaccus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber IV — Carmen XIILiber IV — Carmen XIV →

Expediente

Autor
Quintus Horatius Flaccus
Título
Liber IV — Carmen XIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iv-carmen-xiii--quintus-horatius-flaccus-84dded
Cita recomendada
Quintus Horatius Flaccus, «Liber IV — Carmen XIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iv-carmen-xiii--quintus-horatius-flaccus-84dded.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.