CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaQuintus Horatius Flaccus

Quintus Horatius Flaccus · Medieval

Liber IV — Carmen VIII

latín

Donarem pateras grataque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus,
donarem tripodas, praemia fortium
Graiorum, neque tu pessuma munerum
ferres, divite me scilicet artium
quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
hic saxo, liquidis ille coloribus
sollers nunc hominem ponere, nunc deum
sed non haec mihi vis, non tibi talium
res est aut animus deliciarum egens.
gaudes carminibus; carmina possumus
donare et pretium dicere muneri.
non incisa notis marmora publicis,
per quae spiritus et vita redit bonis
post mortem ducibus, non 'celeres fugae
reiectaeque retrorsum Hannibalis minae',
non 'incendia Kathaginis inpiae'
eius, 'qui domita nomen ab Africa
lucratus rediit', clarius indicant
laudes quam 'Calabrae Pierides' neque,
si chartae sileant quod bene feceris,
mercedem tuleris. quid foret Iliae
Mavortisque puer, si taciturnitas
obstaret meritis invida Romuli?
ereptum Stygiis fluctibus Aeacum
virtus et favor et lingua potentium
vatum divitibus consecrat insulis.
dignum laude virum Musa vetat mori,
caelo Musa beat. sic Iovis interest
optatis epulis inpiger Hercules,
clarum Tyndaridae sidus ab infimis
quassas eripiunt aequoribus rates,
ornatus viridi tempora pampino
Liber vota bonos ducit ad exitus.

Sigue explorando

Por su autor
Quintus Horatius Flaccus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber IV — Carmen VIILiber IV — Carmen X →

Expediente

Autor
Quintus Horatius Flaccus
Título
Liber IV — Carmen VIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-iv-carmen-viii--quintus-horatius-flaccus-f68d6c
Cita recomendada
Quintus Horatius Flaccus, «Liber IV — Carmen VIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-iv-carmen-viii--quintus-horatius-flaccus-f68d6c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.