CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaQuintus Horatius Flaccus

Quintus Horatius Flaccus · Medieval

Liber I — Epistula XV

latín

Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
quorum hominum regio et qualis uia (nam mihi Baias
Musa superuacuas Antonius, et tamen illis
me facit inuisum, gelida cum perluor unda
per medium frigus; sane murteta relinqui5
dictaque cessantem neruis elidere morbum
sulpura contemni uicus gemit, inuidus aegris
qui caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.

Mutandus locus est et deuersoria nota10
praeteragendus equus. “Quo tendis? Non mihi Cumas
est iter aut Baias”, laeua stomachosus habena
dicet eques; sed equi frenato est auris in ore);
maior utrum populum frumenti copia pascat,
collectosne bibant imbres puteosne perennis15
iugis aquae (nam uina nihil moror illius orae;
rure meo possum quiduis perferre patique;
ad mare cum ueni, generosum et lene requiro,
quod curas abigat, quod cum spe diuite manet
in uenas animumque meum, quod uerba ministret,20
quod me Lucanae iuuenem commendet amicae);
tractus uter pluris lepores, uter educet apros,
utra magis piscis et echinos aequora celent,
pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reuerti,
scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.25

Maenius, ut tebus maternis atque paternis
fortiter absumptis urbanus coepit haberi
scurra, uagus non qui certum praesepe teneret,
inpransus non qui ciuem dinosceret hoste,
quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus,30
pernicies et tempestas barathrumque macelli,
quicquid quaesierat, uentri donabat auaro.

Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,
uilis et agninae, tribus ursis quod satis esset,35
scilicet ut uentres lamna candente nepotum
diceret urendos correctus Bestius. Idem,
quicquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
uerterat in fumum et cinerem: “Non hercule miror”,
aiebat, “si qui comedunt bona, cum sit obeso40
nil melius turdo, nil uolua pulchrius ampla”.

Nimirum hic ego sum; nam tuta et paruola laudo,
cum res deficiunt, satis inter uilia fortis;
uerum ubi quid melius contingit et unctius, idem
uos sapere et solos aio bene uiuere, quorum45
conspicitur nitidis fundata pecunia uillis.

Sigue explorando

Por su autor
Quintus Horatius Flaccus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber I — Epistula XIXLiber I — Epistula XVI →

Expediente

Autor
Quintus Horatius Flaccus
Título
Liber I — Epistula XV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-i-epistula-xv--quintus-horatius-flaccus-5400b5
Cita recomendada
Quintus Horatius Flaccus, «Liber I — Epistula XV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-i-epistula-xv--quintus-horatius-flaccus-5400b5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.