CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaQuintus Horatius Flaccus

Quintus Horatius Flaccus · Medieval

Liber I — Epistula III

latín

Iule Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti priuignus, scire laboro.

Thracane uos Hebrusque niuali compede uinctus,
an freta uicinas inter currentia turris,
an pingues Asiae campi collesque morantur?5

Quid studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo.

Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?

Bella quis et paces longum diffundit in aeuum?

Quid Titius, Romana breui uenturus in ora,
Pindarici fontis qui non expalluit haustus,10
fastidire lacus et riuos ausus apertos?

Vt ualet? Vt meminit nostri? Fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
an tragica desaeuit et ampullatur in arte?

Quid mihi Celsus agit? Monitus multumque monendus,15
priuatas ut quaeret opes et tangere uitet
scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,
ne, si forte suas repetitum uenerit olim
grex auium plumas, moueat cornicula risum
furtiuis nudata coloribus. Ipse quid audes?20

Quae circumuolitas agilis thyma? Non tibi paruom
ingenium, non incultum est et turpiter hirtum;
seu linguam causis acuis seu ciuica iura
respondere paras seu condis amabile carmen,
prima feres hederae uictricis praemia. Quod si25
frigida curarum fomenta relinquere posses,
quo te caelestis sapientia duceret, ires.

Hoc opus, hoc studium parui properemus et ampli,
si patriae uolumus, si nobis uiuere cari.

Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae30
quantae conueniat Munatius? An male sarta
gratia nequiquam coit et rescinditur, ac uos
seu calidus sanguis seu rerum inscitia uexat
indomita ceruice feros? Vbicumque locorum
uiuitis, indigni fraternum rumpere foedus,35
pascitur in uestrum reditum uotiua iuuenca.

Sigue explorando

Por su autor
Quintus Horatius Flaccus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber I — Epistula IILiber I — Epistula IV →

Expediente

Autor
Quintus Horatius Flaccus
Título
Liber I — Epistula III
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-i-epistula-iii--quintus-horatius-flaccus-89fd38
Cita recomendada
Quintus Horatius Flaccus, «Liber I — Epistula III», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-i-epistula-iii--quintus-horatius-flaccus-89fd38.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.