CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaQuintus Horatius Flaccus

Quintus Horatius Flaccus · Medieval

Liber I — Carmen XVIII

latín

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
circa mite solum Tiburis et moenia Catili;
siccis omnia nam dura deus proposuit neque
mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?
quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu,
invitum quatiam nec variis obsita frondibus
sub divum rapiam. saeva tene cum Berecyntio
cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui
et tollens vacuum plus nimio gloria verticem
arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.

Sigue explorando

Por su autor
Quintus Horatius Flaccus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber I — Carmen XVIILiber I — Carmen XX →

Expediente

Autor
Quintus Horatius Flaccus
Título
Liber I — Carmen XVIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-i-carmen-xviii--quintus-horatius-flaccus-bcb4d7
Cita recomendada
Quintus Horatius Flaccus, «Liber I — Carmen XVIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-i-carmen-xviii--quintus-horatius-flaccus-bcb4d7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.