CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaQuintus Horatius Flaccus

Quintus Horatius Flaccus · Medieval

Liber I — Carmen III

latín

Sic te diva potens Cypri,
Sic fratres Helenae, lucida sidera,
Ventorumque regat pater
Obstrictis aliis praeter Iapyga,

Navis, quae tibi creditum5
Debes Vergilium ; finibus Atticis
Reddas incolumem, precor,
Et serves animae dimidium meae.

Illi robur et aes triplex
Circa pectus erat, qui fragilem truci10
Commisit pelago ratem
Primus : nec timuit praecipitem Africum

Decertantem Aquilonibus
Nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,
Quo non arbiter Hadriae15
Maior, tollere seu ponere volt freta.

Quem mortis timuit gradum
Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turbidum et
Infamis scopulos Acroceraunia?20

Nequiquam deus abscidit
Prudens Oceano dissociabili
Terras, si tamen impiae
Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti25
Gens humana ruit per vetitum nefas.
Audax Iapeti genus
Ignem fraude mala gentibus intulit.

Post ignem aetheria domo
Subductum, macies et nova febrium30
Terris incubuit cohors
Semotique prius tarda necessitas

Leti corripuit gradum.
Expertus vacuum Daedalus aera
Pennis non homini datis ;35
Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus ardui est ;
Caelum ipsum petimus stultitia, neque
Per nostrum patimur scelus
Iracunda Iovem ponere fulmina.40

Sigue explorando

Por su autor
Quintus Horatius Flaccus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Liber I — Carmen IILiber I — Carmen IV →

Expediente

Autor
Quintus Horatius Flaccus
Título
Liber I — Carmen III
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-liber-i-carmen-iii--quintus-horatius-flaccus-339850
Cita recomendada
Quintus Horatius Flaccus, «Liber I — Carmen III», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-liber-i-carmen-iii--quintus-horatius-flaccus-339850.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.