Interea minimum poterit solemnis haberi,
Bis etenim septem glomerata fronte diebus
Evomit in terris lumen mirabile luna,
In quibus est vetitum sanctum solemne requiri.
Qui duo, quae Christum praecedunt tempora signant,
Ante datam legem primum, sub lege secundum.
Per quae terrigenae peccati pondere pressi
Ingenium vitae sibimet conferre volentes,
Indigni coelo, tenebris mersere senectam,
Morte nec abjecta, meruerunt cernere Pascha.
115.0024A| Sed sursum pallens, ut primum condere lumen
Coeperit, et terris nigra vilescere forma:
Ter septem numerant, quos non excedere soles
Sit, sed in his licitum, sanctum solemne requiri.
Sic lacrymans, primum coelo cum vertere vitam
Coeperit, et terris vilis despectus et esse.
Jam coelo clarus, ter septem supputet illud,
Scilicet in mundo, Christi quo gratia fulget
Tempus: et ex toto conversus corde requirat
Pascha salutiferum, celebri ratione repertum.
Deque tenebrosa saliens caligine noctis,
Transeat ad lucem, Christus quam contulit orbi:
Ut, tribuente Deo, felix per saecula vivat.
Perfice nunc mecum coelestis gratia carmen
115.0024B| Aeterni fontis, ciphri paschalis, et horae.
Auxiliante Deo cujus mihi verba tulisti,
Arcanum fidei reserans, sub nomine Paschae,
Explicui: triplum potuique resolvere nodum.
Marginis et geminas cecini jam forte figuras,
Clara septenis specie qui fulget in ulnis,
Ac totidem mixtis variatur cortice nigro.
Vos quoque jam fudi, venerabile pignus honoris,
Septenis calamis, horis totidemque ter ornans.
Hoc fine quisque sitit, frustra contendit ad umbras
Aeterni fontis, hic est sapientia patris;
Non intrabit enim commercia pectoris atri,
Subdita peccatis nec mens amplectitur illam.
Spiritus ipse Dei, sed qua dignissimus hospes
Expurgans vitiis, septeno munere dotat,
115.0024C| Perpetuoque sibi mensuram dedicat aulam,
Haec sitiens lymphas poterit haurire salubres.
Hoc vas quisquis habet, fontis festinet ad undas.
Hauriat et sacris fundat libamen in aris.
Cursibus aethereis, sonitus fit maximus orbi,
Qui tegit hunc sonito, monuit me sensibus imis.
Haec, Audrade, tibi modulari carmine dulci,
Pignora chara satis, recinas quae saepius oro.
Sic quoque felici tractabis gutture fontem
Quaesitum, longo certamine, dulcis amice.
Maxima dona tibi coelestis gratia confert.
Haec memor esto mei, sacris cum funderis aris,
Obsecro, mi frater, nunc felicissimus esto.