CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 27. Iusti res urgunt

latín

Iustitia et bonitas, pax et patientia uera
Viuere post fata faciunt et quaeri de actu:
Subdola mens autem, ⟨in⟩noxia, perfida, praua
Tollit se in parte et fera mente moratur.
Impie, nunc audi, qui ⟨uis⟩ malefacta lucrari:
Respice terrenos iudices, in corpore qui nunc
Excruciant poenis diros: aut ferro parantur
Supplicia meritis aut longo carcere flere.
Vltime tu speras Deum inridere caelestem
Rectoremque poli, per quem sunt omnia facta?
Grassaris, insanis, detractas nunc et Dei nomen?
Vnde non effugies, poenam post fata qui ponet.
Nunc uolo sis cautus, ne uenias ignis in aestu.
Trade te iam Christo, ut te benefacta sequantur.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 26. Stulte non permoreris DeoInstructiones — 28. Diviti incredulo malo →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 27. Iusti res urgunt
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-27-iusti-res-urgunt--commodianus-7e009e
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 27. Iusti res urgunt», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-27-iusti-res-urgunt--commodianus-7e009e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.