CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 26. Stulte non permoreris Deo

latín

Stulte, non permoreris nec mortuus effugis actus,
Tu licet disponas nihil te sentire defuncto.
Vinceris, insipiens: uiuit Deus conditor orbis,
Legitima cuius clamat ualere defuncto.
Tu autem dum praeceps sine Deo uiuere quaeris,
Extinctum in fatis iudicas aut fatale credis.
Non ita disposuit, ut tu putas, Deus aeternus,
Obliuitos esse mortuos de gesto priore.
Nunc nobis imperita fecit receptacula mortis,
Post cineres autem nostros uidebimus illa.
Erue te, stulte, qui putas, post funera non sis.
Rectorem dominumque tuum nihil posse fecisti.
Mors autem in uacuum non est, si corde retractes.
Optandum noscas, nam sero senties illum.
Rector eras carnis, non te certe caro regebat;
Exemptus ab illa reconditur illa tuorum.
Recte mortalis homo separatur a carne.
Idcirco nec poterint oculi mortales aequare,
Sic habet abyssus noster de Dei secreta.
Da nunc ergo Deo, fragilis dum moreris, honorem,
Et crede, quod Christus uiuum te de mortuo reddit.
Omnipotenti laudes in ecclesia reddere debes.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 25. Repugnantibus adversus legem Christi dei viviInstructiones — 27. Iusti res urgunt →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 26. Stulte non permoreris Deo
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-26-stulte-non-permoreris-deo--commodianus-5289cd
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 26. Stulte non permoreris Deo», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-26-stulte-non-permoreris-deo--commodianus-5289cd.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.