CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 25. Repugnantibus adversus legem Christi dei vivi

latín

Respuis, infelix, bonum disciplinae caelestis
Et ruis in mortem, dum uis sine freno uagari.
Perdunt te luxuriae et breuia gaudia mundi,
Vnde sub inferno cruciaberis tempore toto.
Gaudia sunt uana, quibus oblectaris inepte.
Non illa te reddunt hominem fuisse defunctum.
Anni te non possunt iam triginta reddere doctum?
Nescius si primum errasti, respice canum.
Tu putas nunc uitam isti te perfrui laetum?
Iniurias, lites ibi sunt et damna diurnum,
Bella uel infanda, fraudes, cum sanguine furta,
Vlceribus corpus uexatur gemiturque, ploratur,
Seu luis inuadit aut longo morbo teneris,
Aut natis orbaris, aut perdita coniugula defles;
Destruitur totum, ruunt dignitatis ab alto;
Vreris pauperie dupliciter certe si languis:
Et dicis uitam, ubi uitrea uita moraris?
Respice iam tandem hoc tempus inritum esse;
Sed in futuro tibi spes est sine dolo uiuendi.
Viuere uoleba⟨n⟩t utique paruoli rapti,
Sed uita priuati iuuenes senescere forte,
Lautities diues perfrui quia ipse parabat;
Et tamen inuiti reli⟨n⟩quimus omnia mundo.
Gens et ego fui peruersa mente moratus
Et uitam istius saeculi coram esse putabam
Mortemque similiter sicut uos iudicabam adesse,
Cum semel exisset animus, perisse defunctum.
Haec autem sic non sunt; sed conditor orbis et auctor
Requisiuit enim fratrem a fratre peremptum:
Impie, dic, inquit, ubinam frater? Ille negauit.
Sanguis enim fratris ad me perclamauit in altum.
Torqueris, uideo, ubi nil sentire putabas,
Ille autem uiuet et loca dextera tenet,
Delicias fruitur, quas tu perdidisti, nefande!
Et cum renouasti saeculum, et ille praegressus
Iam ⟨in⟩mortalis erit; nam tu sub tartara planges.
Viuet certe Deus, qui defunctos uiuere fecit
Innocuisque bonis ut reddat praemia digna,
Vesanis autem et impiis tartara saeua.
Incipe sentire iudicia Dei, seducte!

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 24. Qui timent et non credentInstructiones — 26. Stulte non permoreris Deo →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 25. Repugnantibus adversus legem Christi dei vivi
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-25-repugnantibus-adversus-legem-ch--commodianus-2c8825
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 25. Repugnantibus adversus legem Christi dei vivi», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-25-repugnantibus-adversus-legem-ch--commodianus-2c8825.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.