CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 24. Qui timent et non credent

latín

Quamdiu, stulte homo, Christum cognoscere non uis?
Vitas agrum pinguem et stereli semina iactas.
In silua manere quaeris, ubi latro moratur.
Ingredere iam nunc totiens inuitatus in aula:
Matura iam messis, tempus totidemque paratum,
Ecce modo mete, quodsi non te paenitet inde.
Nunc, si non habes, collige; uindemia uenit;
Tempus adest uitae credenti tempore mortis.
Est Dei lex prima fundamentum posterae legis,
Teque designabat, crederes in lege secunda;
Nec minus et ipsos et ex ipsa sibi prudentes
Obstupe iam factus ora tu credere Christo,
Nam testamentum uetus de isto proclamat.
Credere nun⟨c⟩ opus est, tantum in isto defunctum
Resurgere posse ⟨et⟩ uiuere tempore toto.
Ergo si quis ea discredis esse futura
Dummodo uincetur reus in morte secunda,
Euentura canam paucis in isto libello
Nam cognosci potest, ubi sit spes uitae ponenda.
Tamen uos adhortor quantocius credere Christo.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 23. Inter utrumque viventibusInstructiones — 25. Repugnantibus adversus legem Christi dei vivi →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 24. Qui timent et non credent
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-24-qui-timent-et-non-credent--commodianus-d9f8aa
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 24. Qui timent et non credent», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-24-qui-timent-et-non-credent--commodianus-d9f8aa.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.