CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCommodianus

Commodianus · Medieval

Instructiones — 23. Inter utrumque viventibus

latín

Inter utrumque putans dubie uiuendo carere
Nudatus a lege, decrepitus luxu praecedis.
Tot, uane, ⟨luxurias⟩ prospicis; quid quaeris iniqua?
Et quidquid egistis, istinc remanere defuncto
Respicite! Stulte, non eras, et ecce uideris!
Vnde processisti nescis nec unde nutriris.
Tu Deum excelsum fugis tuae uitae benignum
Rectoremque tuum, qui te magis uiuere uelit;
Vertis te in faciem et dorsum Deo remittis,
Mergis te in tenebris, dum putas te in lucem morari.
Quid in sinagoga decurris saepe bifarius?
Exis inde foris, iterum tu fana requiris;
Vis inter utrumque uiuere, sed inde peribis.
Insuper et dicis: 'Quis est, qui a morte reuenit
Vt credamus ei, quoniam ibi poenas aguntur?'
Ea non sunt sic, ut tu putas esse, maligne!
Nam illique prodest post funera, recte qui uixit,
Tu tamen mox moreris, duceris in loco maligno;
In Christo credentes autem in loco benigno,
Blanditurque quibus haeret amoenitas illa.
Vos autem dubios uiuos sine corpore poena
Suscitat in faciem tortoris sero clamare.

Sigue explorando

Por su autor
Commodianus · 69 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Instructiones — 22. De ubique paratisInstructiones — 24. Qui timent et non credent →

Expediente

Autor
Commodianus
Título
Instructiones — 23. Inter utrumque viventibus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-instructiones-23-inter-utrumque-viventibus--commodianus-f285ab
Cita recomendada
Commodianus, «Instructiones — 23. Inter utrumque viventibus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-instructiones-23-inter-utrumque-viventibus--commodianus-f285ab.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.