(PL 19 0370C)
Ilicet Omnipotens monuit discedere vatem,
Ac domum fidam Betheli in sede locare,
Festinat, paretque Deo, natosque precatur,
1025Ut delubra Deum rigido firmata metallo
Comminuant, niveoque togas sub tegmine sumant. (0371A)
Ipse deos nullos Terebinthi abscondit in antro,
Ingentemque videt Dominum depromere sueta
Verba sibi, vatemque fore se numinis alti
1030Ditibus in terris, Dominus quas voverat Abrae.
Ipse loco nomen posuit, saxumque sacravit
Quod venerans liquido totum perfundit olivo,
Erexitque domum turris sub tecta Caderae.
Haec inter Rachela gravi confecta dolore,
1035Funere facta parens Beniaminum fudit ab alvo.
Namque praeter notos iustis de matribus ortus,
Tertia luce dehinc, maius qua vulnera fervent,
Pignora supposita valis genitrice creavit.
Agnovitque libens socio de germine Ballae
1040Conspicuum Danem, quem Nephtalimus adurget.
Ast alios mox Zelfa creat, Gradumque, Aserumque. (0371B)
Obtinet hoc etiam meritis, quod defore norat,
Ut patrios vultus tanta cum prole videret;
Ut qui iam vetula fuerat genitrice creatus,
1045Bis seno insignis posset gaudere nepote.
Ergo ubi iam tandem bis nonaginta per annos
Vita fuit proceris, et longum ducta per aevum,
Solvitur, et lasso de corpore candidus exit,
Visurus sanctas, quas dat prudentia, sedes,
1050In quibus astrigero recubans per saecula pulchro,
Invitat niveos secura ad gaudia iustos.