(PL 19 0373B)
Servabat Domini custodia fida Iosephum,
Non passus durae subiectum vivere legi.
1130Anterius nam dictus herus dat cuncta ministro,
Nec spe cassa quidem; Dominus nam mitis ab alto
Omnia, quae iuvenis servabat, largius auxit.
Nec tamen obtinuit Petafretam mitis amore.
Nam quia conspicuo fulgerent lumina vultu,
1135Exorat coitum domina male saucia servi.
Sed vitat iam foeda puer, seseque recusat
Sacratum culpa immodica pressare cubile.
Femina sed vetitis nequidquam perdita flammis
Explorat molles aditus, et tempora captat. (0373C)
1140Forte domum vacuam, solumque ut repperit, instat,
Consertumque manu cogit decumbere secum.
Exsilit ille alacer, vestemque a corpore demit,
Atque inter dominae geminas dilabitur ulnas.
Femina proclamat, viresque a crimine sumit,
1145Vociferans, praedulce decus temerasse pudoris
Fidentem forma iuvenem, dum lubricus aevo
Fervet, et herilem molitur scandere lectum.
Quin etiam tristi compellat voce maritum,
Innocuumque reum placitae vult subdere poenae.
1150Quae ceu vera putans, Iosephum carcere claudit,
In quo iam regis cohibebat poena ministros.
Carceris hunc custos blando mox pectore mulcet,
Innocuumque videns, commissa ergastula legat.