CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHelius Eobanus Hessus

Helius Eobanus Hessus · Renacimiento

Idyllia (Hessus) — Erasmi Ebneri Epigramma.

latín

Dum Siculas capras in Norica pascua ducit
Hessus, ubi Arctoo frigore torpet humus.
Pastorem Siculae Musae deducite vestrum,
Custodes teneri vos decet esse gregis
Esse alibi poterat forsan clementior aura,
Sed melior nusquam, credite, pastor erat.
Hic vos ingenti studio veneratur, amatque
Donaque pro meritis annua ferre solet
Hic quoties visum est exili ludere avena
Sicelides Musas per sua rura canit
At cum non arbusta iuvant, humilesque Myricae
Et populus gravius carmen in urbe petit.
Ille tuas laudes et fortia Carole facta
Gestaque foelici praelia Marte canit.
Tunc inflata sonat graviores tibia versus
Et vere Heroo carmina digna pede
Sic quondam Aeacides, sic est celebratus Ulysses
Cuius sunt Priami moenia capta dolis
Ergo agite et vestrum Musae defendite vatem,
Lascivumque illi vos cohibete gregem
Ne qua incauta suis egressa ab ovilibus erret
Longius, inque avidas incidat agna lupos

Sigue explorando

Por su autor
Helius Eobanus Hessus · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Idyllia (Hessus) — Epithalamion Helenes. Idyllion XVIII.Idyllia (Hessus) — Erastes. Idyllion XXVIII. →

Expediente

Autor
Helius Eobanus Hessus
Título
Idyllia (Hessus) — Erasmi Ebneri Epigramma.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-idyllia-hessus-erasmi-ebneri-epigramma--helius-eobanus-hessus-e68182
Cita recomendada
Helius Eobanus Hessus, «Idyllia (Hessus) — Erasmi Ebneri Epigramma.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-idyllia-hessus-erasmi-ebneri-epigramma--helius-eobanus-hessus-e68182.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.