Praecursor altus Luminis,
Et praeco Verbi nascitur,
(0627C)Laetare, cor fidelium,
Lucemque gaudens accipe.
Miranda cujus saeculi
Nativitas per angelum
Innotuit parentibus.
Pia fide jam praeditis,
Sublime cui vocabulum
Joannes ipse Gabriel
Imponit, et clarissima
Ipsius acta praecinit.
Qui matris adhuc parvulus
Vulva retentus, spiritum
Percepit almus gratiae,
Testis futurus gratiae.
Necdumque natus jam dedit
(0627D)De luce testimonium,
Quod natus admirabili
Complevit ipse in gloria.
Hic plurimos ex Israel
Christi fidei subdidit,
Et corda patrum in filios,
Docens superna, transtulit.
In Eliae qui spiritu
Venit prophetae, semitam
Parare Christo ac plebibus
Iter salutis pandere
Quo feminarum in filiis
Propheta major nullus est,
Quin ipse miris actibus
Plus quam propheta claruit.
(0628A)Baptisma poenitentiae
Qui praedicabat ac dedit,
Turbasque Jesu gratiae,
Illuminandas obtulit.
Ipsumque Jesum qui omnia
Sancto lavans in spiritu
Emundat, in Jordanici
Tinxit fluento gurgitis.
Et baptizato protinus
Aperta vidit aethera.
Nobis suo baptismate
Pandit polique regiam.
Atque in columba Spiritum
Illum super descendere
Vidit, doli qui nescius
(0628B)Mentes requirit simplices.
Audivit et vocem Patris:
Dilectus hic est Filius
A saeculo, dixit, meus,
In quo mihi complacui.
Edoctus his oraculis
Baptista Jesum praedicat
Natum Dei, qui in Spiritu
Sancto fideles abluat.
Quid sermo noster amplius
Hujus canat praeconia?
De quo Patris vox Filio
Olim locuta praecinit:
En mitto, dixit, angelum,
Tuam paret qui semitam,
(0628C)Vultuque praecurrat tuum
Solem rubens ut Lucifer.