Angelus Domini venit ad Virginem,
Ave, Maria, Dominus tecum est,
Beata Virgo, et Dei genitrix.
Beata Virgo et Dei genitrix,
Quae meruisti portare Dominum.
Beata, etc.
Casta est enim semper virginitas,
Quam supervenit coelestis gratia.
Beata, etc.
Deus orbis reparator, lux aeternae gloriae,
Mihi, quaeso, poenitenti praebe pius veniam,
Ut admissi delitescant facinoris cumuli,
112.1665C| Quorum gravi mole cogor anxiari spiritu,
En ad ultima coelorum non sum dignus sidera
Infelices pro delictis sublevare oculos,
Nisi tu clemens mearum lacrymarum rivulos,
Ope tuae pietatis digneris respicere.
Surrexit Christus a sopore dormiens,
Pronus affixus suscitavit mortuos.
Morte redemit hominem, quem condidit;
Judas tradidit Redemptorem saeculi,
Inde accepit falsitatis pretium,
Ipsum rejecit, se suspendit laqueo.
Judaei ergo compre<he>nderunt Dominum,
<Et> flagellatum duxerunt in praetorium,
<Et> coronatum duxerunt ante praesidem,
Pilatus praeses inquirebat crimina,
112.1665D| Nihil invenit in eo facinoris,
Christus tacendo Adam de morte liberans.
Tertio in flore mundus,
Adhuc dum pubesceret.
In decore juventutis,
Saeculum pulchresceret.
Atque prolem subter omnes,
Late coeli cardines.
Germinando pullularet,
Humana feliciter.
112.1666A| Natus est homo in mundum,
Patriarcha nobilis,
Abraham Dei amicus.
Puer fidelissimus,
Hebraea aurea de stirpe.
Oriundus exstitit,
A quo coepit Hebraeorum.
Diffamari populus,
Gloriam dicamus cuncti
Sempiterno Domino.
Qui nos sua pietate
Fecit esse caelibes:
Simul quoque jubilemus,
Laudem Unigenito.
Atque sancto Paracleto,
112.1666B| Nunc perenne saeculum.
Sophia Patris,
Christe magister,
Munera linguae
Dulcia nostrae,
Da, Deus auctor
Rexque Redemptor.
Semina verbi
Sparge per orbem
Gentibus, ut te
Rite canentes
Laudibus ornent,
Lucis amator.
Psallite summo,
Psallite Regi,
112.1666C| Psallite Jesu,
Psallite Christo,
Psallite vivo,
Psallite vero,
Hosanna in altis.
Hosanna in astris,
Hosanna in arvis,
Hosanna in undis,
Hosanna in istis,
O Deus, odis.
Gloria Patri,
Gloria nato,
Gloria sancto
Spiritui, qui <es>
112.1666D| Summa potestas
Sanctaque virtus.