CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Hymni (Rabanus Maurus) — XXVI. Hymnus de charitate.

latín

Alma, vera ac praeclara indivisa charitas,
Quam qui habet, Deum amat diligitque proximum.
Qui non habet, nullum auget incrementum veniae,

Bellua saeva, truculenta nempe avaritia,
Quae in aevum secum trahit sibi consentaneos,
Ad inferna tenebrosa, ubi poenas sentiant.

Charitatem vocitavit dilectus Apostolus
112.1667A| Deum verum, summum, justum, omnia qui condidit,
Quem qui timet, ipse habet charitatis vinculum.

Dira fames, duplum malum est cupido pessima,
Dimittendi et augendi semper erit anxia;
Ipsa namque et gehenna nunquam dicunt: Sufficit.

Ex radice charitatis cuncta bona prodeunt,
Namque lingua angelorum simul atque hominum,
Huic sola comparata, quae est mater omnium.

Fera fallax, fetor malus, haec est avaritia,
Quae est tristis et rugosa et intollerabilis,
Ipsa sibi, nulli fratrum confert adminicula.

Grata, laeta et alacris virtus ista maxima,
Credit, amat atque sperat, omniaque sustinet:
Patienter cuncta gestans, laxat nostra crimina.

112.1667B| Heu! quam est dolenda nimis haec inanis stipula,
Semper stridens atque mordens frendensque in labiis!
Quae nec sibi miseretur, nec succurrit aliis.

Ille namque charitatis sequitur vestigia
Qui et fratres amat, propter Dominumque in proximo
Veneratur, ut lex docet diligendo jugiter.

Kalips [Chalybs] item infernalis est avarus clericus,
Qui exempla Scripturarum convertit in vitium,
Quod nec Paulus inter sanctos nominari censuit:

Laetum tamen largitorem ipsum amat Dominus,
Qui alacris semper suum impertit pauperibus;
Ejus namque justitiae permanet in saecula.

112.1667C| Male vero distributa ipsum amat Dominum:
Quando ore murmuranti, corde quoque dolenti,
Dat tamen, sed jam non erit summo Deo placita.

Natu Dei felix homo collaetatur fratribus,
Misellinis et pupillis, egenis et orphanis,
In his , , , susceperunt viri celsi Dominum.

Olim jamque exstitisse sacrae ferunt paginae,
Quod nec ullus puto latet pauperem et divitem.
Quos qui vult considerare . . . . . . .

Pauper felix collocatur sinu summo Abrahae
Patriarchae, glomeratur, decus sanctis aedibus,
Dives vero catenatus mancipatur ignibus.

Quare, frater Christiane, tale post exitium
Es immemor utrorumque aeternale praemium?
112.1667D| <Qui> propter vitam istam parvam capis tuum meritum,

Rex aeternus, Rector regum legumque dispositor,
Ipse reddo [reddit] cunctis aequum pro factis et meritis,
Quae post hujus saecli noctem nos in imo penetrant.

Sana fide sancte [sanctae spei] homo, intende sagaciter,
Quia cessant fides atque ipsa spes in ultimo,
Laeta tamen haec in aevum clara regnat charitas.

Toto nisu o beata charitatis viscera
Semper mente retinete, semper ore promite,
Et tam dictu atque factu proximis impendite.

Viva tuba, salpinx sancta, et sanctarum agmina
Haec exemplis verbis sacris cecinerunt populis,
112.1668A| Unde regna semper laeta capessere (possedere) patriae.

Xriste, fave votis, Jesu regum Rex et Domine,
Trahe ad te qui te volunt charitate sequier,
Quia tu es vita luxque viaque perpetua.

Ymnum tibi nunc cantamus, sacra sancta charitas,
Quia tu es benedicta celsa scandens aethera,
Quae est omen atque nomen Dei Patris gloria:

Zmaragdo luces pulchrior, omni gemma clarior.
Nitor splendens, super aethra sedens alto solio,
Fac ut tecum charitate regnemus in gloria.

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni (Rabanus Maurus) — XXV. Versus de Annuntiatione Mariae.Hymni (Rabanus Maurus) — XXVII. In festivitate sanctorum omnium. →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Hymni (Rabanus Maurus) — XXVI. Hymnus de charitate.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-rabanus-maurus-xxvi-hymnus-de-charitate--rabanus-maurus-5fda4b
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Hymni (Rabanus Maurus) — XXVI. Hymnus de charitate.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-rabanus-maurus-xxvi-hymnus-de-charitate--rabanus-maurus-5fda4b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.