En coeli rutilant lumine splendida,
Testantur Dominum nascere parvulum.
Qui format minima et qui creat ardua,
Regni sceptra tenens, est Deus atque homo.
Duxit stella Magos mystica quaerere,
Regis pacifici rite cunabula.
112.1654A| Quem Judaea tenens orbis in ultima,
Diffusis radiis nuntiat inclyta.
Herodes capiens impius auribus,
Quod Rex hic fuerat natus in urbibus
Judaeae, hunc citius quaerere praecipit
Tristis, moxque neci tradere destinat.
Inventus Dominus indice sidere est,
In Bethlem pariter cumque parentibus.
Cui mox ergo Magi munera deferunt,
Thus, myrrham, aurum ab Ophir, regi, homini, Deo.
Hanc trux ipse licet saeviat horride,
Herodes jubeat caedere parvulos.
Regnum rite suum firmiter undique,
Servatur, Domino corruit invidus.
En est ista dies munere nobilis,
112.1654B| Baptismo haec Domini nobilis exstitit.
Quod vinum Dominus fecerat ex aqua,
Commendat placide haec sacra dogmata.
Gaudemus pariter mentibus en precor.
Quod nobis Dominus hic pius advenit.
Quod nostra voluit munera sumere,
Quod baptisma dedit, pocula contulit.
Nam rex Christus adest, orbis et arbiter,
Lux de luce pia, et Pater omnium.
Qui nos ad patriam ducat et optimam,
Et vitae faciat gaudia metere.