Carmina psallere voce lyra,
Edere tunc juvat arte melos,
Quomodo lactea turba perit,
Principis impie caesa dolo.
112.1653A| Ipsaque sanguine tincta suo est.
Ast ubi se furiata lues
Excitat, inque necem Domini
Provocat invida corda ducis,
Concite mittere cogit eum
Sternere et agmina plura nece.
Ceu leo nam fremit in facinus,
Cujus ab ore tener subito
Effugit agnus in arva procul:
Vertit in innocuum arma gregem,
Atterit, excruciat, lacerat:
Sic Herodes, stimulante chao,
More lupi furibundus, amens,
Parvula millia strage dedit,
Turgidus, horridus atque ferox;
112.1653B| Christus et arma nefanda vitat.
Quis tibi tunc lanio ardor erat,
Talia cum quoque prospiceres.
Pectore quosve dabas gemitus,
Cum puerilia membra secans,
Matribus ipse lugere dabas?
Dux bonus, arbiter egregius,
Sanguine pasceris innocuo.
Corporibus minimis inhians,
Viscera sobria dilaceras.
Gaudia mors aliena dabit,
Ergo age, tortor, adure, seca.
Divide membra coacta luto,
Solvere rem fragilem facile est.
Non penetrat dolor interius
112.1653C| Mentis in arce manet Dominus.
Hic funeris quia causa fuit,
Praemia his super astra dabit.
Tu quoque mortis amator amens,
Mortis in extima jure cadis,
Et gemitum sine fine dabis.
Cedat amor lacrymantum hominum.
Qui celebrare suprema solent,
Flebile cedat et officium:
Martyribus quia regna patent,
Gaudia perpetuoque manent.
O socii sine fine Deum
Carmine jam resonemus, eum
Qui sua munera rite dedit;
Nostra libenter et ipse canit:
112.1653D| Christus et optimus hic Deus est.