CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Hymni (Rabanus Maurus) — I. Hymnus de charitate (metro sapphico factus pentametro dactylico).

latín

Alta res, magnumque bonum, salubre
Munus ex alto veniens, supernum
112.1649C| Conditoris maxime jus potentis
Lux pia mundi.

Charitas praeclara Tonantis, atque
Ardor et communio Trinitatis
Cuncta virtus rite regens potens lex
Agmina coeli.

Haec creaturae fuit alma origo,
Nam per hanc coelestia condita exstant,
Et maris terraeque simul reperta
Germina constant.

Haec Adam primum dedit in se habere,
En Dei exemplar, fieretque imago
Conditoris, praeposuitque toto hunc
Conditor orbi.

Haec prophetas et patri fecit archas
112.1649D| Cum sacro Spiramine eos replevit,
112.1650B| Ut salutarem pie praedicarent
Dogmate Christum.

Haecque huc descendere fecit ipsum
Filium summi Patris ad medelam,
112.1650C| Ut supernam terrigenamque plebem
Jungeret auctor.

Haec pati Christum cruce, haec flagella,
Sputa, spinas, ferre dedit sepulcrum
Atque victorem fore, deque morte
Surgere fecit.

Haec Pauli regnum dedit esse apertum,
Christus ex quo celsa petit, sequentes,
Ejus et vestigia fecit omnes
Scandere coelum.

Spiritum sanctum dedit haec ab arca
Pentecostes, sicque sacravit <. . .>
Primitivum, cum Paracletus agmen
Visitat orbe.

112.1650D| Haec salubrem dirigit et cohortem,
Primitus Christi comites dehincque
112.1651A| Praedicatores fidei ut salutem
Mundus haberet.

Martyres cum virginibus paravit
Ad honorem Regis in arce magni,
Christianam ducit ad astra plebem ad
Gaudia vitae.

Corpus haec Christi copulans adunat,
Membra cum membris sociat valenter.
Membra supponit capiti, caput cum
Corpore jungit.

Ecce haec dilectio, vera haec arx,
Summa virtutum, caput et regina
Plenitudo haec legis et utriusque
Fons bonitatis.

Nemo viventum sine hac videbit
112.1651B| Regis aeterni faciem, sed atra
Introibit tartara torret hunc quo
Inferus ardens.

Hancque mandatum vocitat novum auctor,
Hanc habere ejus comites jubebat
Valde, hinc nos hanc habeamus omnes
Pectore puro.

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Fragmentum glossarii Latino Theotisci (Auctor incertus (Rabanus Maurus?)Hymni (Rabanus Maurus) — II. Hymnus de Natale Domini. →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Hymni (Rabanus Maurus) — I. Hymnus de charitate (metro sapphico factus pentametro dactylico).
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-rabanus-maurus-i-hymnus-de-charitate-metro--rabanus-maurus-c5b5a9
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Hymni (Rabanus Maurus) — I. Hymnus de charitate (metro sapphico factus pentametro dactylico).», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-rabanus-maurus-i-hymnus-de-charitate-metro--rabanus-maurus-c5b5a9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.