CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFulbertus Carnotensis

Fulbertus Carnotensis · Medieval

Hymni et carmina ecclesiastica — XXVI. Hymnus.

latín

Organum mentis tibi, quaeso, nostrae,
Temperans plectro moderare linguae,
Cujus ad laudem cupide movemur,
Spiritus alme.

Tu Dei Patris Genitique pura
Charitas, qua se pariter benigne
Confovent, et quae bona audit auctor,
[0351D]Esse creata.

Tu fidem spiras, sacra jura dictas.
Gratiae largus, venia reperta,
Victor errorum, probae veritatis
[0352A]Testificator.

Cum venis, culpam lacrymae sequaces
Diluunt; vitae recalescit ignis,
Atque compuncti cremat ara cordis
Thus pietatis.

Gloriam trinae monadi canamus,
Cum Deo divae Genitore Proli;
Flamini, nec non ab utroque fuso
Corde fideli.

Sigue explorando

Por su autor
Fulbertus Carnotensis · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni et carmina ecclesiastica — XXV. Legenda.Hymni et carmina ecclesiastica — XXVII. Hymnus Paschalis. (Daniel, Thesaurus hymnologicus, I, 221.) →

Expediente

Autor
Fulbertus Carnotensis
Título
Hymni et carmina ecclesiastica — XXVI. Hymnus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-xxvi-hymnus--fulbertus-carnotensis-a47238
Cita recomendada
Fulbertus Carnotensis, «Hymni et carmina ecclesiastica — XXVI. Hymnus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-xxvi-hymnus--fulbertus-carnotensis-a47238.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.