CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFulbertus Carnotensis

Fulbertus Carnotensis · Medieval

Hymni et carmina ecclesiastica — XXV. Legenda.

latín

In Vitis Patrum veterum quiddam legi jucundum,
Exemplo tamen habile, quod vobis dico rhythmice:
[0351A]Joannes abbas, parvulus statura, non virtutibus,
Ita majori socio, qui cum erat in eremo,
«Volo, dicebat, vivere sicut angelus secure,
Nec veste nec cibo frui qui laboretur manibus.»
Respondit frater: «Moneo, ne sis incoepti properus,
Quod tibi postmodum sit non cepisse satius.»
At ille: «Qui non dimicat, non cadit neque superat,»
Et nudus eremum interiorem penetrat.
Septem dies gramineo vix ibi durat pabulo,
Octava fames imperat ut ad sodalem redeat,
Qui sero clausa janua, tutus sedet in cellula.
Cum minor voce debili appellat: «Frater, aperi,
[0351B]Joannes, opis indigus, notis assistit foribus;
Ne spernat tua pietas, quem redigit necessitas.»
Respondet ille deintus: «Joannes factus est angelus.
Miratur coeli cardines, ultra non curat homines.»
Foris Joannes excubat, malamque noctem tolerat,
Et praeter voluntariam hanc agit poenitentiam.
Facto mane recipitur satisque verbis uritur,
Sic intentus ad crustela fert patienter omnia.
Refocillatus Domino grates agit ac socio;
Dehinc rastellum brachiis tentat movere languidis,
Castigatus angustia de levitate nimia,
[0351C]Cum angelus non potuit, vir bonus esse didicit.

Sigue explorando

Por su autor
Fulbertus Carnotensis · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni et carmina ecclesiastica — XXIV. Hymnus.Hymni et carmina ecclesiastica — XXVI. Hymnus. →

Expediente

Autor
Fulbertus Carnotensis
Título
Hymni et carmina ecclesiastica — XXV. Legenda.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-xxv-legenda--fulbertus-carnotensis-e3d8f8
Cita recomendada
Fulbertus Carnotensis, «Hymni et carmina ecclesiastica — XXV. Legenda.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-xxv-legenda--fulbertus-carnotensis-e3d8f8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.