CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFulbertus Carnotensis

Fulbertus Carnotensis · Medieval

Hymni et carmina ecclesiastica — XII. De Sancta Cruce.

latín

[0345B]Vexillum regis venerabile cuncta regentis,
O crux sancta, micans super omnia sidera coeli,
Mortifero lapsis gustu, quae sola reportas
Antidotum vitae, fructum suspensa perennem,
Te colo, te fateor venerans, te pronus adoro.
Christus, principium, finis, surrectio, vita,
Merces, lux, requies, sanctorum doxa, corona,
Pro servis Dominus redimendis hostia factus,
In te suspendens [pro suspensus], per lignum toxica ligni
Purgavit, clausae reserando limina vitae.
Tantae pars ego sum libertatis, bone Pastor;
Sed, mala semper agens, nunquam tibi digna rependi.
[0345C]Heu! mihi jam bibulae numerum transcendit arenae
Sarcina multorum, mihi quae crevere, malorum.
Sed quia peccantis potius bona quam mala quaeris,
Plusque tibi peccat spem qui peccando relinquit,
Ad te confugio, tibi supplico confiteorque;
Parce, precor, miserere mei, miserere meorum,
Defuncti qui sunt, et in hac qui luce, parentum:
Qui bona fecerunt, his per te centupla redde,
Qui, mala convertens peccamina, cuncta remittis,
Omnes hoc signo qui te venerantur et orant
Dirige, sustenta, custodi, protege, salva,
Da procul a nobis, elatio sistat ut omnis,
Quo tibi submissi placeamus pectore puro.
Protege nos jugiter, ventosae laudis ab aura,
Et nobis dignas confer tibi solvere grates.
[0345D]Invidiae maculam de mentibus ablue nostris,
Infundens nobis ignem coelestis amoris;
Irae compescens stimulos, fac nos patientes,
Tristitiamque fugans, in damnis spem retinentes;
Crimen avaritiae nobis dona fugiamus,
Ut pietatis opus placitae tibi ferre queamus;
Ingluviem ventris nos vincere sobrietate,
Luxuriaeque luem casto concede pudore,
Ut per te mundi, per te quoque viribus aucti,
Constanter vitam studeamus adire supernam.

Sigue explorando

Por su autor
Fulbertus Carnotensis · 25 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hymni et carmina ecclesiastica — XI. De beata virgine.Hymni et carmina ecclesiastica — XIII. De timore, spe et amore. →

Expediente

Autor
Fulbertus Carnotensis
Título
Hymni et carmina ecclesiastica — XII. De Sancta Cruce.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-xii-de-sancta-cru--fulbertus-carnotensis-048d39
Cita recomendada
Fulbertus Carnotensis, «Hymni et carmina ecclesiastica — XII. De Sancta Cruce.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hymni-et-carmina-ecclesiastica-xii-de-sancta-cru--fulbertus-carnotensis-048d39.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.