Primus ab illicitis hominum se continet ordo,
Aut poenae metuens, aut providus emolumenti,
[0346A]Aut bene complacitae captus virtutis amore.
Qui spectare licet finem videantur ad unum,
Ut vitium vitent, velut exitiale venenum;
In paritate tamen meriti discretius absunt;
Unde nec unitae veniunt ad praemia palmae.
Primus enim coleret, genium si posset inulte;
Sed vehementer ait: Zelantis abhorreo vultum
Judicis, et dirae flammis ardere gehennae.
Anne secundus idem faciat, si praemia desint?
Sed vigili ratione sagax dum gaudia pensat
Vera, voluptatem caute postponit inertem,
Tertius ingenue bonus egregieque decorus
Te contemplatur, te diligit, aurea virtus:
Malit nempe mori, quam vivens te viduari.
Sunt igitur species ex affectu venientes
[0346B]De quibus effugiant, ut ab ordine discrepet ordo.
Nam quis sollicito dubitet praeferre timori
Securam spei requiem? sed ipse decenter
Ut praecellenti venerans assurgit amori.
Interea Pater optimus haec, speculatus ab alto
Cujus judicii nihil est quod fallat acumen:
Ille inquit, meus est, vernaculus iste satelles.
Haec mea conformis, mea dilectissima proles.
Tunc variis meritis distantia praemia librans,
Magna quidem primo tribuit, majora secundo,
In solo totum confert probitatis amico.