CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaLucius Annaeus Seneca minor

Lucius Annaeus Seneca minor · Medieval

Hercules furens — ACTVS V

latín

[HERCVLES ⸱ AMPHITRYON ⸱ THESEVS]
HERCVLES Quis hic locus, quae regio, quae mundi plaga?
ubi sum? sub ortu solis, an sub cardine
1140glacialis ursae? numquid Hesperii maris
extrema tellus hunc dat Oceano modum?
quas trahimus auras? quod solum fesso subest?
certe redimus, unde prostrata ad domum
video cruenta corpora? an nondum exuit
1145simulacra mens inferna? post reditus quoque
oberrat oculis turba feralis meis?
pudet fateri: paveo; nescio quod mihi,
nescio quod animus grande praesagit malum,
ubi es, parens? ubi illa natorum grege
1150animosa coniunx? cur latus laevum vacat
spolio leonis? quonam abit tegimen meum
idemque somno mollis Herculeo torus?
ubi tela? ubi arcus? arma quis vivo mihi
detrahere potuit? spolia quis tanta abstulit
1155ipsumque quis non Herculis somnum horruit?
libet meum videre victorem, libet
(exurge, virtus) quem novum caelo pater
genuit relicto, cuius in fetu stetit
nox longior quam nostra, quod cerno nefas?
1160nati cruenta caede confecti iacent,
perempta coniunx, quis Lycus regnum obtinet
quis tanta Thebis scelera moliri ausus est
Hercule reverso? quisquis Ismeni loca,
Actaea quisquis arva, qui gemino mari
1165pulsata Pelopis regna Dardanii colis,
succurre, saevae cladis auctorem indica.
ruat ira in omnis: hostis est quisquis mihi
non monstrat hostem, victor Alcidae, lates?
procede, seu tu vindicas currus truces
1170Thracis cruenti sive Geryonae pecus
Libyaeve dominos, nulla pugnandi mora est.
en nudus asto; vel meis armis licet
petas inermem, cur meos Theseus fugit
paterque vultus? ora cur condunt sua?
1175differte fletus; quis meos dederit neci
omnis simul, profare. quid, genitor, siles?
at tu ede, Theseu, sed tua, Theseu, fide.
uterque tacitus ora pudibunda obtegit
furtimque lacrimas fundit, in tantis malis
1180quid est pudendum? numquid Argivae impotens
dominator urbis, numquid infestum Lyci
pereuntis agmen clade nos tanta obruit?
per te meorum facinorum laudem precor,
genitor, tuique nominis semper mihi
1185numen secundum, fare, quis fudit domum?
cui praeda iacui?

AMPH.
Tacita sic abeant mala.

HERC.
Vt inultus ego sim?

AMPH.
Saepe vindicta obfuit.

HERC.
Quisquamne segnis tanta toleravit mala?

AMPH.
Maiora quisquis timuit.

HERC.
His etiam, pater,
1190quicquam timeri maius aut gravius potest?

AMPH.
Cladis tuae pars ista quam nosti quota est?

HERC.
Miserere, genitor, supplices tendo manus.
quid hoc? manus refugit, hic errat scelus.
unde hic cruor? quid illa puerili madens
1195harundo leto? tincta Lernaea nece
iam tela video nostra, non quaero manum.
quis potuit arcum flectere aut quae dextera
sinuare nervum rite cedentem mihi?
ad vos revertor; genitor, hoc nostrum est scelus?
1200tacuere? nostrum est.

AMPH.
Luctus est istic tuus,
crimen novercae: casus hic culpa caret.

HERC.
Nunc parte ab omni, genitor, iratus tona,
oblite nostri vindica sera manu
saltem nepotes. stelliger mundus sonet
1205flammasque et hic et ille iaculetur polus:
rupes ligatum Caspiae corpus trahant
atque ales avida— cur Promethei vacant
scopuli? vacat cur vertice immenso feras
volucresque pascens Caucasi abruptum latus
1210nudumque silvis? illa quae pontum Scythen
Symplegas artat hinc et hinc vinctas manus
distendat alto, cumque revocata vice
in se coibunt saxaque in caelum expriment
actis utrimque rupibus medium mare,
1215ego inquieta montium iaceam mora.
quin structum acervans nemore congesto aggerem
cruore corpus impio sparsum cremo?
sic, sic agendum est: inferis reddam Herculem.

AMPH.
Nondum tumultu pectus attonito carens
1220mutavit iras quodque habet proprium furor,
in se ipse saevit,

HERC.
Dira Furiarum loca
et inferorum carcer et sonti plaga
decreta turbae— si quod exilium latet
ulterius Erebo, Cerbero ignotum et mihi:
1225hoc me abde, tellus; Tartari ad finem ultimum
mansurus ibo. pectus o nimium ferum!—
quis vos per omnem, liberi, sparsos domum
deflere digne poterit? hic durus malis
lacrimare vultus nescit, huc arcum date,
1230date huc sagittas, stipitem huc vastum date.
tibi tela frangam nostra, tibi nostros, puer,
rumpemus arcus; at tuis stipes gravis
ardebit umbris; ipsa Lernaeis frequens
pharetra telis in tuos ibit rogos:
1235dent arma poenas, vos quoque infaustas meis
cremabo telis, o novercales manus.

AMPH.
Quis nomen usquam sceleris errori addidit?

HERC.
Saepe error ingens sederis obtinuit locum.

AMPH.
Nunc Hercule opus est: perfer hanc molem mali.

HERC.
1240Non sic furore cessit extinctus pudor,
populos ut omnes impio aspectu fugem.
arma, arma, Theseu, flagito propere mihi
subtracta reddi, sana si mens est mihi,
referte manibus tela; si remanet furor,
1245pater, recede: mortis inveniam viam.

AMPH.
Per sancta generis sacra, per ius nominis
utrumque nostri, sive me altorem vocas
seu tu parentem, perque venerandos piis
canos, senectae parce desertae, precor,
1250annisque fessis; unicum lapsae domus
firmamen, unum lumen afflicto malis
temet reserva. nullus ex te contigit
fructus laborum; semper aut dubium mare
aut monstra timui; quisquis in toto furit
1255rex saevus orbe, manibus aut aris nocens,
a me timetur: semper absentis pater
fructum tui factumque et aspectum peto.

HERC.
Cur animam in ista luce detineam amplius
morerque nihil est: cuncta iam amisi bona,
1260mentem arma famam coniugem gnatos manus,
etiam furorem, nemo polluto queat
animo mederi: morte sanandum est scelus.

AMPH.
Perimes parentem,

HERC.
Facere ne possim,
occidam.

AMPH.
Genitore coram?

HERC.
Cernere hunc docui
nefas.

AMPH.
1265Memoranda potius omnibus facta intuens
unius a te criminis veniam pete.

HERC.
Veniam dabit sibi ipse, qui nulli dedit?
laudanda feci iussus: hoc unum meum est.
succurre, genitor; sive te pietas movet
1270seu triste fatum sive violatum decus
virtutis: effer arma; vincatur mea
fortuna dextra,

THES.
Sunt quidem patriae preces
satis efficaces, sed tamen nostro quoque
movere fletu, surge et adversa impetu
1275perfringe solito, nunc tuum nulli imparem
animum malo resume, nune magna tibi
virtute agendum est: Herculem irasci veta.

HERC.
Si vivo, feci scelera; si morior, tuli.
purgare terras propero, iamdudum mihi
1280monstrum impium saevumque et immite ac ferum
oberrat: agedum dextra, conare aggredi
ingens opus, labore bis seno amplius.
ignava cessas, fortis in pueros modo
pavidasque matres? arma nisi dantur mihi,
1285aut omne Pindi Thracis excidam nemus
Bacchique lucos et Cithaeronis iuga
mecum cremabo, aut tota cum domibus suis
dominisque tecta, cum deis templa omnibus
Thebana supra corpus excipiam meum
1290atque urbe versa condar, et, si fortibus
leve pondus umeris moenia immissa incident
septemque opertus non satis portis premar,
onus omne media parte quod mundi sedet
dirimitque superos, in meum vertam caput.

AMPH.
Reddo arma.

HERC.
Vox est digna genitore
1295Herculis.
hoc en peremptus spiculo cecidit puer—

AMPH.
Hoc Iuno telum manibus immisit tuis.

HERC.
Hoc nunc ego utar.

AMPH.
Ecce quam miserum
cor palpitat pectusque sollicitum ferit. metu

HERC.
Aptata harundo est.

AMPH.
Ecce iam facies
1300scelus
volens sciensque.

HERC.
Pande, quid fieri iubes?

AMPH.
Nihil rogamus: noster in tuto est dolor.
natum potes servare tu solus mihi,
eripere nec tu; maximum evasi metum:
1305miserum haut potes me facere, felicem potes.
sic statue, quicquid statuis, ut causam tuam
famamque in arto stare et ancipiti scias:
aut vivis aut occidis, hanc animam levem
fessamque senio nec minus fessam malis
1310in ore primo teneo, tam tarde patri
vitam dat aliquis? non feram ulterius moram,
laetare! ferro pectus impresso induam:
hic, hic iacebit Herculis sani scelus.

HERC.
Iam parce, genitor, parce, iam revoca manum.
1315succumbe, virtus, perfer imperium patris.
eat ad labores hic quoque Herculeos labor:
vivamus, artus alleva afflictos solo,
Theseu, parentis, dextra contactus pios
scelerata refugit,

AMPH.
Hanc manum amplector libens,
1320hac nisus »ibo, pectori hanc aegro admovens
pellam dolores,

HERC.
Quem locum profugus petam?
ubi me recondam quave tellure obruar?
quis Tanais aut quis Nilus aut quis Persica
violentus unda Tigris aut Rhenus ferox
1325Tagusve Hibera turbidus gaza fluens
abluere dextram poterit? Arctoum licet
Maeotis in me gelida transfundat mare
et tota Tethys per meas currat manus,
haerebit altum facinus, in quas impius
1330terras recedes? ortum an occasum petes?
ubique notus perdidi exilio locum.
me refugit orbis, astra transversos agunt
obliqua cursus, ipse Titan Cerberum
meliore vultu vidit, o fidum caput,
1335Theseu, latebram quaere longinquam abditam;
quoniamque semper sceleris alieni arbiter
amas nocentes, gratiam meritis refer
vicemque nostris: redde me infernis precor
umbris reductum, meque subiectum tuis
1340constitue vinclis: ille me abscondet locus.
sed et ille novit.

THES.
Nostra te tellus manet.
illic solutam caede Gradivus manum
restituit armis: illa te, Alcide, vocat,
facere innocentes terra quae superos solet.

Sigue explorando

Por su autor
Lucius Annaeus Seneca minor · 12 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Agamemnon — Chorus CassandraHercules furens — I.ii →

Expediente

Autor
Lucius Annaeus Seneca minor
Título
Hercules furens — ACTVS V
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hercules-furens-actvs-v--lucius-annaeus-seneca-minor-f53958
Cita recomendada
Lucius Annaeus Seneca minor, «Hercules furens — ACTVS V», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hercules-furens-actvs-v--lucius-annaeus-seneca-minor-f53958.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.