CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.4

latín

In tuis Amor insidens ocellis
mira coepit ab arte vulnerare
nec suetas pharetra iacit sagittas
nec tendit veterem recurvus arcum
sed cum lumina poetulosque ocellos
huc illuc agis et subinde rides
istis utitur ille tunc sagittis
istis corda quatit feritque amantum
isti spicula sunt facesque ocelli
quoscunque aspicis ipsa vulnerantur
omnes vulnerat aspicis quot ipsa
omnes ustilat ipsa quot tueris
isti sunt oculi faces Amoris
at tu ne pereas tuis ocellis
in te neu propriis Amor sagittis
utatur speculum Focilla vita
ne te cum in speculo vides probasque
ex ipso speculo nigisque ocellis
excussas Amor ingerat sagittas
atque urare tuis misella flammis
sit tibi et speculum fuit quod olim
Narcisso vitrei figura fontis

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.38Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.5 →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.4
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-2-4--iovianus-pontanus-896e1f
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.4», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-2-4--iovianus-pontanus-896e1f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.