CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.38

latín

XXXVIII.
Ad hendecasyllabos.

Avete, hendecasyllabi, meorum,
avete, illecebrae ducesque amorum,
avete, o comites meae senectae,
ruris deliciae atque balnearum.
5
Sit lusum satis et satis iocatum,
et finem lepidi sales requirunt,
est certus quoque terminus cachinnis.
Ergo qui, iuvenes, meas legetis
nugas, qui tenerae iocos Thaliae,
10
optetis cineri meo quietem:
«Sit tellus levis, et perenni in urna
non umquam violae rosaeque desint,
tecumque Elysiis beata campis
uxor perpetuas agat choreas,
15
et sparsim ambrosii irrigent liquores.»
Sic vobis in amore nil amarum,
nil insit nisi dulce, sic amando
et noctes pariter diesque agatis,
assistat lateri et comes voluptas.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.37Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.4 →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.38
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-2-38--iovianus-pontanus-2f1613
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 2.38», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-2-38--iovianus-pontanus-2f1613.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.