CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.1

latín

Nigris, Pieri, quae places ocellis,
Et cantum colis, et colis choreas,
Nigris, Pieri, grata dis capillis,
Formosae quibus invident Napaeae,5
Dum gratos prope Sirmionis amnes
Et crinem lavis et comam repectis,
Ne tu, Pieri, ne benigna desis,
Dum laetis salibus, sonante plectro,
Alterno et pede balneas adimus.10
Huc huc, hendecasyllabi frequentes,
Huc vos quicquid habetis et leporum
Iocorum simul et facetiarum
Huc deferte, minutuli, citique.
Quod vos en pretium, aut manet voluptas?15
Inter lacteolas simul puellas,
Inter molliculos simul maritos
Ludetis simul atque prurietis.
Dum tractat tumidas puer papillas,
Contrectat tenerum foemur puella,20
Tractat delitias suas maritus,
Tentat delitium suum puella,
Et ludunt simul et simul foventur
Lassi, languidulique, fessulique,
Tunc vos, hendecasyllabi beati,25
Quot, quot oscula morsiunculasque,
Quot, quot enumerabitis duella?
Quot suspiria, murmura, et cachinnos?
Cum furtim liceat sopore in ipso
Contrectare papillulas sinumque,30
Occultam et foemori admovere dextram.
Hos tu sed comites, Marine, vita,
Baianis quotiens aquis lavaris,
Tuas ne veneres libidinesque
Et lusus referant salaciores,35
Sis et fabula, quod senex salaxque,
Et thermas quoque balneas et ipsas
Infames nimio supinus usu.
Hanc laudem potius tuo relinque
Compatri. Chorus hunc puellularum40
Incanum sequitur; colunt sed illae
Non annos vetuli senis, sed aurum.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Eridanus — XXXVIII. De Venere.Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.10 →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.1
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-1-1--iovianus-pontanus-9edcfa
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.1», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-1-1--iovianus-pontanus-9edcfa.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.