Iambici dimetri.
Ex capite secundo Sapientiae Salomonis.
[notatio musica]
NIhil sodales tandem erit
Caro nostra quam extinctus cinis,
270 Et mollis instar aëris
Sese resolvet spiritus.
Ut nubili vestigium
Haec vita nostra transiet
Ut nebula dissolvenda, quae
275 Radijs liquet solaribus,
Perinde ut umbrae transitus
Vitae suavis tempus est,
[fol. c3v]
Operisque nostri ac nominis
Cum tempore erit oblivium.
280 Igitur sodales commodis
Fruamur his praesentibus,
Veluti iuventa celeriter,
Imbuti Iaccho & balsamo.
Non temporis flos transeat,
285 Vernis coronemur caput
Per omne pratum & compitum
Rosis, priusquam marceant.
Nullus sit exors gaudij,
Laetitiae ubique simbola
290 Linquamus, haec quod una sit
Pars atque sors mortalibus.