Nomina Musarum doctrinarumque suarum
Nunc explanabo, uerbis breuibus reserabo.
Euterpe bona delectatio sit tibi prima,
Dulce canens tibi Melpomene sit Musa secunda,
5Tertia Terpsichore, quae rerum instructio fertur,
Calliope quasi Callophone sic quarta uocatur,
Quintaque sit Clio tanquam meditatio rerum,
Ex simili simile quae repperit haec Erato sit,
Pluraque dans Polyhymnia sit, polys hoc manifestat,
10Reddit subtiles animosque Thalia capaces,
Tanquam caelestis Vrania nona tibi sit.
Prima tubas ciet Euterpe, tragicumque secunda
Melpomene carmen inuenit, Terpsichoreque
Psalterium, sed Calliope commenta figurat,
15Historicos Clio dat nos, Erato geometras,
Rhetoricos Polyhymnia comoedosque Thalia,
Ast Vrania sit quae repperit astrologiam.
Saturnus genuit tres Neptunumque Iouemque
Plutonemque, quibus diuisa est machina triplex.
20His mater fuit Ops Rea seu Ceres atque Cubele,
Ex ope siue reor, a creo siue cubon.
Stellas errantes septem dic esse planetas:
Luna Venus Stilbon Sol Saturnus Iouis et Mars.
Sol lucens solus, a luceo luna Venusque
25A ueneror, kyrios mercantum Mercurius sit,
Mars mors, Iuppiter a iuuo, Saturnus satur annis.
Est Aries Taurus Gemini Cancer Leo Virgo
Libraque Scorpius et Sagitarius et Capricornus,
Est et Aquarius, hunc comitantur postea Pisces.
30Haec opponuntur ut in ordine quaeque sequuntur:
Est Li. Ari. Scor. Tau. Sa. Gemi. Capri. Can. A. Le. Pis. Vir.
Est tibi, Saturne, domus Eglocerontis et Vrnae,
Inde Ioui dona Pisces simul atque Chirona,
Est Aries Martis et acutae Scorpio partis,
35Libram cum Tauro Venus ambit purior auro,
Suscipit Erigonen Stilbon geminumque Laconem,
Cesserunt soli Cancer lunae Leo soli.
Saturno nati tres sunt: Neptunus aquarum;
Iuppiter astrorum genitor, Pluto miserorum.
40Gorgoneae tres monoculaeque fuere sorores,
Stheino scilicet Euryaleque simulque Medusa.
Hesperides quoque tres: Aegle Neptusa Arethusa.
Harpyiae quoque tres: Aello Ocypeteque Celaeno.
Tres quoque fatales quae ducunt fila sorores,
45Clotho colum portat, Lachesis trahit, Atropos occat.
Tres quoque gratuitae dant gratis grata sorores,
Dic Euphrosynen, dic Eugala Pasitheamque.
Nautarum quoque tres tu dicas esse timores:
Sirenes siue Scillam Syrtesque Charybdim.
50Tres quoque censores apud infera sunt quasi reges:
Cognitor est ueri Minos cogitque fateri,
Veraque scrutanti censura datur Radamanthi,
Tu miseros punis ardentibus, Aeace, prunis.
Sermonum genera tria sunt Graeceque uocantur
55Dragmaticon hermeneticon didascaliconque,
Donatum quaeras, Aeneida bucoliconque.
Tres Triuiae sedes: Diana Proserpina Luna.
Eumenides quoque tres: Tesiphone Allecto Megera.
Tres mundi partes: Europa uidelicet atque
60Africa, quis Asiam maiorem connumerabis.
Tres triuii species dic lexim syntasa resim.
Ortho. proso. diasyn. species tres grammaticae sunt.
Tres cellae sunt: fantasis et logice memoransque.
Tresque trium fratrum tu dicas esse tridentes.
65Fulminis est triplex species: flat findit et urit.
Nabilis est aqua, labilis et potabilis ipsa.
Cerberus omne uorans tria possidet ora canina.
Fertur menoides unius luna diei,
In partes diuisa duas diatomos exstat,
70Est amphicyrtos cum paene est lumine plena,
Est panselenos cum splendet lumine plena.
Naiades fontis sint, Oreades tibi montis,
Sint Dryades nemoris Nereidesque maris.
Napaeae florent, Amadryades arbore gaudent,
75 Et cum qua uiuunt et sine qua pereunt.