Interiectiuas dicunt aduerbia uere,
Vel quoniam uerbis iunguntur uel quia saepe
Verba subaudiri soleant in uocibus harum.
Sed cur dicatur, cum non interiaciatur,
5Interiectiua, non a paucis dubitatur.
Ad quod re uera sic respondere ualemus;
Nam menti et uoci medians interiacet ipsa,
Cum praecedat mens et cum uox ipsa sequatur,
Quae media inseritur interiectiua uocatur.
10Hocque notes: omnis interiectiua recusat
Non aspirari, quia subiacet asperitati.
At semiplena semper sub uoce feruntur,
Significatiue tamen has proferre memento,
Semiplena uelut oratio significans est.
15Hocque scias: nulla uoce indiget expositiua.
Sed quidam dicunt ueh gah uelut expositiue,
Cum non exponant linguaque fruantur eadem.
Quaeritur a multis, si plena uoce loquamur,
Vtrum debeat haec interiectiua uocari.
20Dicamus super hoc affectum saepe loquentis
Voce frui non perfecta, quae sic uocitatur,
Vt Donatus ait "uox est incondita uox haec".
Haec quoque quae plena est uox interiectio non est.
Cur non ponatur prior, a pleris dubitatur,
25Nam cum nascatur puer, haec statim recitatur.
Hoc respondemus quod, quamuis prima feratur,
Non prima est, quia sic uocis ratio moreretur.
Si proprie attendat quis, lamentatio quaeque
Sub ratione potest interiectiua uocari.
30Sicut subseruit oculo signum digitale,
Sic auri seruit interiectiua sonora.
Interiectiuas fore quidam sibila dicunt,
Sunt quoniam uoces affectum significantes.
Absit quod dicunt, quia scribi non bene possunt.
35Quaeuis lingua suas proprie dicatur habere
Interiectiuas, nec linguam lingua reposcit,
Sicut et in reliquis reperimus partibus esse.
At uenatores et pastores uariatim
Interiectiuas sibi fingunt officiosas.
40O stupet, applaudit euge, sed ridet hahahe,
Heu dedignatur, aha probat, ehohe clamat,
Histque silere monet, io laudat teste Nasone:
"Dicite io Paean et io bis dicite Paean".
A a conqueritur, au uagit, uituperat proh,
45Vah quoque deridet, papae miratur et ohe,
O utinam gliscit, sed io festinat et arri,
Euax laetatur, dolet heu uel uae, timet attat.
Interiectiua praeponitur, indeque Flaccus
"Ohe praesidium dulce decusque meum
50Persius at postponit eam: "cute perditus ohe!"
Non solum generant sensum ratione fruentis,
Sed quandoque mouent animum ratione carentis.