CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaEberhardus Bethuniensis

Eberhardus Bethuniensis · Medieval

Graecismus — 23.

latín

Praepositiua modis pars dicitur esse duobus,
Nam compositiue dicatur et appositiue,
Sicut praepositus prae reliquis positus.
Et quandoque tamen succedit in appositiuis,
5Sicut "pube tenus", sicut "maria omnia circum",
"Transtra per et remos" Virgilius recitat.
Quocirca, mecum succedit compositiue,
Interponuntur aliquando uel mediantur,
Vt "qua de causa", "qua de re" siue "quam ob rem".
10Ordo mutatus accentum mutat in istis,
Impediens nisi sit distantia, pone penesue.
Et quandoque loco ponatur nominis ipsa
Vt pro te causa, ratione, loco uel amore.
Propter et ob faciunt id idem pro nomine postae.
15Per se prolatae sub fine reguntur acuto,
In serie positas accentu prome grauato.
Hoc generale dato, nisi sit praeposterus ordo,
Si praeposterus est, monosyllaba pars acuatur,
Si disyllaba sit, paenultima poscit acutum.
20Non aspirantur coniunctio praepositaeque,
Cum reliquas omnes regat aspiratio partes:
Heres, haeret, habens, hic, huc, heu cuncta notato.
Multotiens etiam uerbo deest praepositiua:
"Vna Eurusque Notusque ruunt" deest praepositiua:
25Huicque deest uerbum "super Astyanactis imago".
Ornatus causa iungatur praepositiua
Cum proprii casus genitiuo: "sub Canis ortu".
Ad te personam notat, ad Troiamque locale,
Ad pentecosten tempus, numerum dat ad annum.
30Dic ad pro iuxta, signabit proximitatem,
"Ad quid uenisti?" causam notat, assimilatur
"Nos habet ad porcos", ast aduersatur "ad illum
Est mihi pugna", modo tamen addit "ad hoc mala dicas".
Ad si componas intendit, ceu probo firmo,
35Dirigit interdum, si uerto uel loquor addas,
Ridet uel ludit uel plaudit iunge, fauebit.
Ad d non mutat h q m i u b d sequente,
Sed d mutatur, reliquae si subiciantur.
Semper causale dicatur ob appositiue:
40"Cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros".
Si componatur, contra circumque notatur:
Obuius occurro uel obambulo dicis obumbro.
Per signat tempus, personam, uel loca, causam:
Per noctem, per me, per rus, per proelia laudor.
45Si componatur, perfectio saepe notatur,
Sicut in his perago, percurro, persto, peroro.
Dicas periurus uel perfidus, ecce negabit,
Percitus excellit, perpulcher perspicuusque.
Compositae quaerunt omnem iungi sibi casum,
50Si sint appositae, cum quarto subice sextum.
Appositae uel compositae minime uariantur,
Hostes inuado, uado quoque dicis in hostes.
Appositae sensum permutant compositaeque,
Vt "de te facio uerbum, te deprimo" dicas.
55De notat augmentum, personam de notat ipsam,
Quamuis compositum potius reor esse deorsum.
Additur ad uerbis interdum compositiue,
Quamuis proferri desiderat appositiue,
Vnde et Virgilius: "Tyriam qui adueneris urbem".
60Tanquam syllabica iunctura frequenter abundat,
Si uis emorior dicere pro morior.
Interdum redolent aduerbia praepositiuas,
Econtra redolent aduerbia praepositiuae,
Nam "pridie Nonas" dicis "pridieque Kalendas".
65At si nominibus tu demas praepositiuas,
Nomina quae fuerant fient aduerbia statim
Sic dicendo "domum transeo, uado domum."
Haec tria signantur per post: tempus, locus, ordo,
Post nonam seu post montem seu post ea dicas.
70Iungitur et sexto: "longo post tempore uenit,"
Sicut paulo ante, sicut multo ordine circum:
"Anna, uides toto properari litore circum."
Subter uult quartum, dat Virgilius quoque sextum:
"Ferre iuuat subter densa testudine casus."
75Cisque locum, tempus, aliud quoque significabit:
Cis Rhenum, cis definitam non uenit horam,
Et cis naturae leges poteris reperire.
Cis proprium nomen, citra commune requirit,
Nam bene "cis Rhenum", "citra mare" dicere possum.
80Hoc in compositis etiam retinere licebit,
Hinc cisalpinus dicas et citramarinus.
Perdit n interdum trans dictum compositiue:
Traicio trabea traduco tranoque trado.
Interdum supra dat trans et saepius ultra,
85Transgressus supra, traiectus denotat ultra.
Dicis "apud uillam", iam sic apud esto locale,
Dicis "apud regem", personam dat uel "apud me".
Ante locum, tempus, personam significabit:
Ante scolas, ante lucem siue ante parentes.
90Pro coram saepe potes illud idem reperire.
At fieri possunt aduerbia praepositiuae
Ex duplici, sicut circumcirca reperimus.
Circa dat tempus, circa causale, locale,
Sed causale tamen tantum fit compositiue,
95Nam sic quocirca notat idcirco quoque causam.
Circiter at semper tempus tibi significabit:
Circiter Aprilis dic Nonas siue Kalendas.
Affectum semper et nil aliud notat erga,
Et nisi sit Graecum nunquam componitur erga.
100Erga si dicis, notat affectum bonitatis,
Aduersus contra damna malumque notant.
Inter cum casu reperitur saepe soletque
Casu priuari: "tu dextrorsum iacuisti,
Ille sinistrorsum, sed nos dormiuimus inter".
105Interius uel subterius tibi denotat infra,
Dicas infra me, sub me bene dicis et in me.
Extra pro praeter uel pro sine dico frequenter:
Extra me nemo est, extra damnum sine damno.
Et quandoque locum tibi denotat exteriorem.
110A uel ab abs ex e dic unum significare,
Ex ab uocales, e quaerunt aque sonantes,
Asperitas nisi defuerit, quia dicimus "ex quo".
Abs autem semper poni uolt ante sonantem.
Ab si componas, quaecunque elementa sequuntur,
115C q t tantum simul hae tres excipiuntur.
A quoque suscipit m componens uque sonantem,
Abs quoque composite consueuit c t praeire,
Sicut in abscondo potes abstineoque probare.
Eque praeire nouem solet, ut b d g l r n m,
120Ique sonando uel u praeponatur, reliquis ex.
Eque modo priuat, intendit et exteriorat,
Ex hinc eneruas enectum elimino dicas.
Illud idem facit ex, sicut stirpo pleo claudo.
Priuat et intendit de, deprecor approbat ambo:
125Saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem.
Pro causam, pretium: pro te dabo, pro solidis sex,
Et pro pro iuxta: fecit pro uiribus iste.
Ast in compositis pro multotiens breuiatur
A procul, at longa sit, si descenderit a pro.
130Prae pro ad inuenies: potes hunc contemnere prae me.
Prae pro ab, ut miser est homo prae mulieris amore.
Pro super inuenies: prae cunctis laude bearis.
Dic prae pro ualde: praecelsus praeualidusque.
Ac prae dic ante: praedico praescio praebe.
135Hocque notes: omnis monosyllaba praepositiua
Praeter cum solam reperitur compositiua.
Coram siue palam dic unum significare,
Coram personam, sed denotat omnia palam.
Quamuis significent unum; sine distat ab absque,
140Dat sine componi, sed non componitur absque,
Dat sine postponi, semper praeponitur absque.
Cum postponatur semper, cur praepositiua
Dicitur esse tenus? quoniam casum sibi iungit,
Et quandoque sequens Aeolismum uult genitiuum:
145Maro "crurum tenus a mento palearia pendent".
Dic sub pro subtus, pro per sub pone uel ante:
"Arma sub aduersa posuit radiantia quercu".
"Vrit atrox Iuno et sub noctem cura recursat".
"Sub lucem exportans calathis" sub dicitur ante.
150Sub quoque deminuit, subtristis sit tibi testis.
Dic super a supera descendere, dic quoque supra,
Apocope facit hoc, sed syncopa perficit illud.
Dis c p t f s i praeponitur, ast aliis di,
Di sit productum, dirimo iace siue disertum.
155Sensum compositae mutant, complent minuuntque:
Impius incuruus subtristis nomina sunt haec.
Mutat init, minuit subridet, complet inardet.
Construe cum quarto super in sub subter eundo,
Cum sexto stando, tamen in potes addere quarto.
160In notat usque super contra iuxtaque diu per:
"Seruor in hunc tibi, Christe, diem uel seruor in illum".
"In gentem faciam te magnam si sinis istam".
"Fertur in aduersos rigide", "bellatur in hostes".
"In ripam fluuii turba comitante resedi".
165Viuat in aeternum rex noster, uiuat in aeuum!"
"Iustitiae portas aperis ingressus in illas".
Est imitatiuum cum dico "credis in ipsum".
Sexto cum circa super ante per inter ad intra:
"In ligno baculi trans Iordanem pedes iui".
170"Calceus in pedibus, in crinibus esto galerus".
"In Domino mentem iacta totamque tuam spem".
"Inque suis oculis Sedeciae mors data seruis".
"In patribus Dominus, in nato deinde locutus".
"Cepisti dona, deus, in mortalibus alma".
175"In proprio latere Dominus tibi, ne capiare".
"Israel, o uirgo, propriis in moenibus ito!"
Cum sexto iunctum signabit saepius infra:
"Rex sedet in solio, busto tumulandus in arto".
Sub, si quaeque notes, tibi signabit prope subter:
180Dicas "sub lucem uenio" uel "sub patre uiuo".
Supra uel contra de iuxta dat super ista:
"Pugno super montem, munitus eo super hostem".
"Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa".
"Sedimus in lacrimis super fluuium Babylonis".
185Finis, causa, locus, contra, supra, prope, tempus
Ex ad signatur, sic ex de sermo notatur,
Finis, materia, numerus, tempus, loca, causa:
"Dimicat ad palmam, frendens ad uim faciendam",
"Curritur ad cenam, ferit ad petram cocus ollam",
190"Vir sedet ad ripam, iacet ad portam, stat ad haram".
"De domino narrat, de belli laude laborat",
"De lana panni sunt, de numero quoque lucri",
"In mensem de mense uenis, es de Babylone",
"Lis est de minimo, pugna est de paupere regno".
195Cum simul et contra: "sta cum socio neque pugna",
"Cum socio pugnas" bene dicis, "cum socio stas".
"Vestibus indue te pro frigore proque calore",
Sic aduersatur in pro sententia duplex.
Haec tria significat tibi re: rursum retro contra:
200Vt reparo retraho bene dicis siue recludo.
Si bene distribuas, praeter tollendo propinquat:
Dic "nullus currit praeter me" sic tibi tollit,
"Sto praeter ripam" sic signat proximitatem,
At si "praetereas", praeter pro trans bene dicas.
205Est inclusiuum "praeter me conuoco multos",
Est exclusiuum "praeter me nemo mouetur".
Includit simul excludit quoque saepius usque,
Quae nunc sola regit et nunc alia comitante.
Sed tamen ista notes: quotiens etenim duplicantur,
210Casus praepositae respondet posteriori:
"De post fetantes", "de supra moenia" dicas.
Tuque nouem numera, quas casibus addimus extra:
Ex in ad ab cum de, da simul aque per eque,
Abs ob pro prae cis post sub trans adicias his.
215Vsque subauditur in ad, et dicas ad in usque:
Lucanus "summis perduxit ad aequora castris".
"Vsque Paraetonias Eoa ad litora Syrtes".

Sigue explorando

Por su autor
Eberhardus Bethuniensis · 26 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Graecismus — 22.Graecismus — 24. →

Expediente

Autor
Eberhardus Bethuniensis
Título
Graecismus — 23.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-graecismus-23--eberhardus-bethuniensis-566119
Cita recomendada
Eberhardus Bethuniensis, «Graecismus — 23.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-graecismus-23--eberhardus-bethuniensis-566119.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.