CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaQuintus Horatius Flaccus

Quintus Horatius Flaccus · Medieval

Epodi — Epodos VIII

latín

Rogare longo putidam te saeculo,1
viris quid enervet meas,
cum sit tibi dens ater et rugis vetus
frontem senectus exaret
hietque turpis inter aridas natis5
podex velut crudae bovis.
sed incitat me pectus et mammae putres
equina quales ubera
venterque mollis et femur tumentibus
exile suris additum.10
esto beata, funus atque imagines
ducant triumphales tuom
nec sit marita, quae rotundioribus
onusta bacis ambulet.
quid? quod libelli Stoici inter Sericos15
iacere pulvillos amant,
inlitterati num minus nervi rigent
minusve languet fascinum?
quod ut superbo povoces ab inguine,
ore adlaborandum est tibi.20

Sigue explorando

Por su autor
Quintus Horatius Flaccus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epodi — Epodos VIIEpodi — Epodos X →

Expediente

Autor
Quintus Horatius Flaccus
Título
Epodi — Epodos VIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epodi-epodos-viii--quintus-horatius-flaccus-1e53af
Cita recomendada
Quintus Horatius Flaccus, «Epodi — Epodos VIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epodi-epodos-viii--quintus-horatius-flaccus-1e53af.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.